Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
311 289
312 290
313 291
314 292
315 293
316 294
317 295
318 296
319 297
320 298
321 299
322 300
323 301
324 302
325 303
326 304
327 305
328 306
329 307
330 308
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
< >
page |< < (296) of 530 > >|
318296M. VITRVVII POLL. libro XXXVI. cap. XXVI. & pyxidem Cypriam libri viceſimi cap. XIII.
Vſta verò. ] Vſta, vt ſcribit Plini{us} lib. XXV. cap. VI. caſu reperta eſt, in-
cendio Pyræëi, ceruſſa in orcis cremata.
Optima Aſiatica, quæ purpurea appellatur.
Fit & cremato ſile marmoroſo, & restincto aceto Sine ea vmbræ non fiunt. Qui lo-
c{us} adiuuat ſententiam, qua pro luteis ſilaceos cuneos interpretati ſum{us}.
Sil enim,
quod ochram Græcis eſſe ſuprà dixim{us}, ſi combustum in aceto restinxeris, è lute-
purpureum fiet.
Quomodo fiat ceruſſa, & ærugo, & ſandaracha. # CAP. # XII.
DE ceruſſa, ærugineq́; quam noſtri ærucam vocant, non
eſt alienum quemadmodum comparetur dicere.
Rho-
dii enim in doliis ſarmenta componentes acetum ſuf-
fundunt, &
ſupra ſarmenta plumbeas maſſas collo-
cant:
deinde dolia operculis obturant, ne ſpiramentum
obturata emittant, poſt certum tempus aperientes in-
ueniunt è maſsis plumbeis ceruſſam.
Eadem ratione lamellas æreas collo-
cantes, efficiunt æruginem, quæ æruca appellatur.
Ceruſſa verò cum in
fornace coquitur, mutato colore ad ignis incendium, efficitur Sandaracha.
Id autem incendio facto excaſu didicerunt homines, & ea multo melio-
rem vſum præſtat, quàm quæ de metallis per ſe nata foditur.
IN CAPVT XII. ANNOTAT.
De ceruſſa. ] Pſimmythium, id eſt cerufſam, laudatißimum in Rhodo tradit
Plini{us} lib.
XXXIIII. cap. vltimo. fieri autem ramentis plumbi tenuißimis
ſuper vas aceti aſperrimi impoſitis, atque ita distillantib{us}.
Quod ex eo cecidit in
ipſum acetum, arefactum molitur, &
cribratur, iterum\’ aceto mixto, in pastillos
diuiditur, &
in Sole ſiccatur æſtate. Vide reliqua apud Dioſcoridem lib. V. cap.
LIII. & Serapionem, qui omniũ diligentißimè de eare ſcripſit cap. CCCL XVIII.
Quam noſtri erucam vocant. ] Hoc loco & paulò pòſt ſcribendum
ærucam cum diphthongo ab ære, vt differat ab eruca inſecto, quod Græci κάμω{ιω}
appellant.
Vermicularis enim, quam ἰόμ σκώληκα Dioſcorides nominat, nihil cum
ista habet commune.
Illa naſcitur, & ſponte ſe contrahit in vermiculos, vel in eos
fingitur:
hæc raſilis tantum eſt, & facticia.
Efſiciunt æruginem. ] Si æris lamin{as}, aut maſſ{as} in dolio ſuper ſarmen-
ta aceto aſperrimo aſperſa compoſueris, vt nullum ſit ſpiramentum, decimo die vbi
dolium aperueris, æruginem inuenies, quam dicim{us} viride æris, ſiue verderis.
Fit & laminis æreis ſupra acetum ſuſpenſis in cadis, ne attingant, poſt totidem dies
raſis.
Alij delimatam æris ſcobem aceto ſpargunt, verſant\’ ſpathis ſæpi{us} die, do-
nec abſumatur.
Eandem ſcobem alij in mortarijs æreis ex aceto terunt. Reliquos
modos, quib{us} fit ærugo, ſcribunt Dioſcorides lib.
V. cap. XLV. & Plini{us} libro
XXXIIII.
cap. XI. Eſt & foßilis ærugo ex ærarijs lapidib{us} abraſa, altera

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index