Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
321 307
322 308
323 309
324 310
325 311
326 312
327 313
328 314
329 315
330 316
331 317
332 318
333 319
334 320
335 321
336 322
337 323
338 324
339 325
340 326
< >
page |< < (305) of 795 > >|
319305DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. tiores fieri adſcenſus in anguſtioribus, quam in latioribus: nam in
Experimento ſecundo, quarto, &
quinto, extremitas una fuit
lin 0,60.
aliæ extremitates 0,10. 0,11. 0,12. , tum vero adſcen-
ſusfuerunt poll.
2,60, & 2,68. tum 2,37. in Experimento quarto ali-
qua anomalia eſt:
hinc ſemper plurima ſunt inſtituenda Experimen-
ta antequam aliquid concludi poteſt:
idcirco Sextum & Septimum
conſulatur, ea ambo confirmant iterum id, quod collegeram.
Si
experimenta intueamur, in quibus extremitates anguſtiores fuerunt
æquales, diſcrepantibus latioribus, aſſertum noſtrum eodem mo-
do ſtabit, uti patet ex Septimo, Octavo &
Nono Experimento.
EXPERIMENTUM X.
Si ſumatur Tubus cylindricus purus, in quo Aqua adſcendit ad alti-
tudinem 10 linearum;
dein depuretur ab Aqua ejusque orificium in
flamma pura coarctetur;
tum iterum immittatur Aquæ, parte co-
arctata ſubmerſa, nunquam elevabitur Aqua ad priorem altitudi-
nem, ſed ſemper ad minorem, deprehendi enim in memorato Tu-
bo eam modo adſcendiſſe ad 7 lineas.
EXPERIMENTUM XI.
Si Tubus cylindricus purus, longus, immittatur aquæ, cujus
notetur adſcenſus;
tum exſugatur aqua, & extremitas ſuperior
Tubi, quæ non fuit aquæ immiſſa, igne paulum coarcte-
tur;
deinde extremitas Tubi eadem, quæ ante, aquæ immittatur,
nunquam hæc adſcendit ad eandem altitudinem, quam prius, ſed
ſemper ad minorem,
Corol. . Hæc experimenta penitus proſternunt explicationem hy-
potheticam Cl.
Carrei, & Petiti; ſecundum hoſce enim Philoſo-
phos, ad majorem altitudinem aqua elevanda foret coarctatâ ex-
tremitate inferiori, uti in Exp.
X. cum è contrario ad minorem
adſcendat altitudinem.
Ambo Experimenta non videntur habere eandem cauſam, ſed
diverſam.
in Experimento X. Altitudo Aquæ minor fuit anguſtatâ orâ
Tubi, quia hæc agit in Aquam, veluti Tubus anguſtior, eam altius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index