Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
< >
page |< < (26) of 213 > >|
3226SIM. PORTII COMMENTAR. niam ſimplices colores, cùm ſint qualitates, nequeunt
cognoſci, niſi ex ſubiectis corporibus, in quibus reci-
piuntur, et quorum opera hoc habent, quòd ſint:
aſſu
mit author cõcluſionem, quod ſimplices colores ſunt
qui ſequuntur elementa:
quam confirmat iis quæ ſen
ſu videntur.
Sed ita formemus rationem; ſimplices co
lores ſequuntur corpora ſimplicia:
albus, & niger
ſunt ſimplices colores:
ergo, albus & niger ſequuntur
corpora ſimplicia.
Hæc ratio duo ſupponit, quæ de-
clarantur prolixiſsimè libro de Senſu, puta quod co-
lores ſint affectiones corporum naturalium:
& , quòd
albus, &
niger ſint ſimplices colores; quoniam omnes
reliqui ex his componuntur, ipſi verò ex aliis mini-
mè.
Porrò autem hæc hypotheſis, quod ſimplices co-
lores ſequuntur corpora ſimplicia, locum etiam ha-
bet in aliis accidentibus.
nanq. Ariſtoteles libro pri-
mo de Cœlo, eodẽ modo, motus ſimplices ſequi cor-
pora ſimplicia docuit.
Sed inſtabit quiſpiam, inquiẽs
hæc corpora non eſſe alba, licet per ſe moueantur:
at-
que iccirco, non ea ratione colores eaſequi, qua mo-
tus.
Cui reſponderim, ea dici alba, quod ſint lucida,
omnísque medii coloris expertia.
Huc accedit, quod
Micha@l Epheſius, qui Latinus falsò ſub nomine Ioã
nis Grammatici circunfertur, in ſcholiis ſuis in quin
tum de Generatione animalium inquit, aërem eſſe
natura album.
quaſi non ſolùm dicatur albus, quod
albedinis ſit cauſa, ſed quod natura ſit eiuſmodi.
Non
eſt autem ignorandum, expertia mediorum colo-
rum quæ validè feriunt viſum, alba vocari, ſi ſint lu
cida:
ſin lumine priuentur, nigra apparere. Atque
hoc pacto aqua &
aër ſunt alba, quoniam ſua natura
&
per ſe, mediorum colorum ſunt expertia. nullum
enim recipiunt colorem.
at ſi lumine careant,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index