Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (26) of 778 > >|
3226ALHAZEN iuuant ad ordinationem formarum rerum uiſibilium, niſi apud glacialem tantùm: quoniam apud
membrum iſtud principium eſt ſenſus.
Et declaratum eſt in primo tractatu etiam [15. 16. 18 n] quod
impoſsibile eſt, ut forma rei uiſæ ſit ordinata in ſuperficie uiſus cũ imagine rei uiſæ & paruitate rei
ſentientis, niſi per iſtas lineas.
Iſtæ ergo lineæ non ſunt, niſi inſtrumentũ uiſus, per quas completur
comprehenſio rerum uiſarum ſecundum ſuum eſſe.
Peruentus autem formarum ad ultimum ſen-
tiens, non indiget extenſione ſecundum rectitudinem iſtarum linearum.
4. Humor cryſtallin{us} lucem & colorem aliter recipit, quàm cæter a perſpicua corpora.
22 p 3. Idem 30 n 1.
ET receptio formarum in membro ſentiente non eſt, ſicut receptio formarum in corporibus
diaphanis:
quoniam membrũ ſentiens recipit iſtas formas, & ſentit eas, & pertranſeunt in eo
propter ſuam diaphanitatem & uirtutem ſenſibilem, quæ eſt in eo.
Recipit ergo iſtas formas
ſecundum receptionem ſenſus.
Corpora autem diaphana non recipiunt iſtas formas, niſi receptio-
ne, qua recipiunt ad reddendum, & non ſentiunt ipſas.
Et cum receptio corporis ſentientis ab iſtis
formis non ſit ſicut receptio corporum diaphanorum, non ſentientium:
extenſio formarum in cor-
pore ſentiente non debet eſſe ſecundum uerticationes, quas corpora diaphana exigũt.
Viſus ergo
non eſt appropriatus receptioni formarum ex uerticationibus linearũ radialium tantùm:
niſi quia
proprietas formarũ eſt, ut extendãtur in corporibus diaphanis ſuper omnes uerticationes rectas.

Et cum iſtæ formæ peruenerint ad membrum ſentiens ordinatæ, & comprehendantur à membro
ſentiente ordinatæ:
nihil remanebit pòſt, indigẽs iſtarum uerticationibus. Pars ergo anterior tan-
tùm glacialis eſt appropriata receptioni formarum ex uerticationibus linearum radialium:
poſte-
rior autẽ pars, quæ eſt humor uitreus:
& uirtus recipiens, quæ eſt in illo corpore, nõ eſt appropriata
cum ſuo ſenſu iſtarum formarum, niſi ad cuſtodiendum eorum ordinationem tantùm.
5. Cryſtallin{us} & uitre{us} humores dißimiliter lucem & colorem recipiunt. 22 p 3.
ET cũ ita ſit, qualitas ergo receptionis uitrei à formis non eſt ſicut receptio corporis ſiue qua-
litas corporis anterioris glacialis:
& uirtus recipiens, quæ eſt in uitreo, nõ eſt uirtus recipiẽs,
quæ eſt in parte anteriori.
Et cum qualitas receptionis uitrei à formis, non ſit qualitas partis
anterioris glacialis:
refractio ergo formarum apud ſuperficiem uitrei, non eſt niſi propter diuerſi-
tatem qualitatis receptionis ſenſus inter iſta duo corpora.
Formæ ergo refringuntur apud uitreum
duabus de cauſsis:
quarum altera eſt diuerſitas diaphanitatis duorum corporum: & altera diuerſi-
tas qualitatis receptionis ſenſus inter iſta duo corpora.
Et ſi diaphanitas iſta duorum corporum eſ-
ſet conſimilis:
eſſet forma extenſa in corpore uitreo ſecundum rectitudinem linearum radialium,
propter conſimilιtudinem diaphanitatis:
& eſſet refracta propter diuerſitatem qualitatis ſenſus: &
ſic eſſet forma propter refractionem monſtruoſa, aut duæ formæ eſſent propter iſtã diſpoſitionem.

Et cum diuerſitas diaphanitatis affirmet refractionem, & diuerſitas qualitatis ſenſus affirmet illam
refractionem aut obliquationem:
erit forma poſt refractionem una forma. Et propter hoc diuerſa-
tur diaphanitas corporis uitrei, & diaphanitas corporis anterioris glacialis.
Formę ergo perueniũt
ad uitreum ordinatæ, ſecũdum ordinationem earum in ſuperficie uiſi:
& recipit ipſas iſtud corpus,
& ſentit ipſas:
deinde refringitur forma propter diuerſitatem diaphanitatis, & diuerſitatem ſenſus
iſtius corporis, & ſic peruenit forma ſecũdum diſpoſitionem ſuam:
deinde extenditur iſte ſenſus,
& iſtæ formæ per hoc corpus, quouſq;
perueniat iſte ſenſus, & iſtæ formæ ad ultimum ſentiens: &
erit extenſio ſenſus & extenſio formæ in corpore uitreo, & in corpore ſentiente extẽſo in concauo
nerui, ad ultimum ſentiens, ſicut extenſio ſenſus tactus & ſenſus doloris ad ultimum ſentiens:
ſen-
ſus autem tactus & ſenſus doloris non extenduntur à membris, niſi in filis neruorum, & in ſpiritu
extenſo ſecundum iſta fila.
6. Humor uitre{us} & ſpirit{us} uiſibilis eadem ferè perſpicuitate præditi ſunt. 22 p 3.
ET formæ rerum uiſibilium quãdo peruenerint in corpus humoris uitrei, extendetur ſenſus
ab illo membro in corpus ſentiens, extenſum in concauo nerui continuati inter uiſum & an-
terius cerebri:
& ſecundum extenſionem ſenſus, extenduntur formæ ordinatæ ſecundum
ſuam diſpoſitionem:
quoniam corpus ſentiẽs naturaliter ſeruat ordinationem iſtarum formarum.
Et iſta ordinatio conſeruatur in corpore ſentiente:
quoniam ordinatio partium corporis ſentien-
tis, recipientium partes formarum, & ordinatio uirtutis recipientis, quæ eſt in partibus corporis
recipientis, eſt in corpore uitrei, & in omni corpore ſubtili extenſo in cõcauo nerui, ordinatio con-
ſimilis.
Et cum ita ſit, quãdo forma peruenit ad quodlibet punctum ſuperficiei uitrei, curret in uer-
ticatione continua, & non alterabitur eius ſitus in concauitate nerui, in quo extenditur corpus ſen
tiens:
& erunt omnes uerticationes iſtæ, per quas currunt omnia puncta, quæ ſunt in forma, conſi-
milis ordinationis interſe:
& erunt omnes iſtæ uerticationes gyrantes apud gyrationem nerui: &
erunt apud gyrationem ordinatæ ſecundum ſuam ordinationem ante gyrationem, & poſt, propter
qualitatem ſenſus iſtius corporis:
& ſic perueniet forma ad neruum communem ſecundum ſuam
diſpoſitionem.
Et non eſt poſsibile, ut ſit extenſio formarum uiſibilium uſq; ad ultimum ſentiens,
niſi ſecundum hunc modum:
quoniam nõ eſt poſsibile, ut formæ perueniant ad neruum commu-
nem ſecundum ſuum eſſe, niſi ſit extenſio earum ſecundum hunc modum.
Et cum formæ exten-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index