Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (309) of 672 > >|
Maur. Vocabulis, vt ſæpiùs inculcauimus, litem non intenda-
mus
, id ſolum attendentes, quod in rem noſtram facit:
fiue
enim
ſuccenſis ignibus liquor incaleſcens iniecta ſemina, aut her-
bas
, aut ligna, aut aromata concoquat, fiue amoto igne aqua
adhuc
feruens, aut iam tepida, aut etiam nullum ignem experta
(modò circumfluus aër modico tepore caleat) eadem maceret, pe-
rinde
nobis eſt:
igniculis quippe ſiuè liquori illi ingenitis, fiue ab
igne
ſubiecto aut ab aëre tepido immiſſis, tribuendum eſt, quod
iniectorum
corporum particulæ ſeparentur, atque liquori immi-
ſceantur
, quæ ſi tenues fuerint, &
facilè à reliquarum ſocietate
ſeuocari
poſſint, ſatis eſt, ſi in congruum liquorem infundantur,
ibique
diu, aut breui tempore, iuxta propofitum finem, mace-
rentur
:
Sin autem educendæ particulæ firmiore nexu copulentur,
præſtat
illa corpora coquere, prius tamen conciſa, vt plures ſube-
untes
igniculi faciliùs atque vberiùs educant quæfitas particu-
las
.
Non negârim tamen aliqua eſſe corpora tam ſubtilibus atque
volatilibus
particulis, vt vel in frigidâ illas deponant;
id quod ex
odore
atque ſapore dignoſcitur:
fieri enim poteſt, vt humor (vix
aliquis
excogitari poteſt omnis planè ſalis expers, aut ſpiritûs) ſa-
les
volatiles huiuſmodi corporum, quorum rara eſt textura, perua-
dens
eos ſibi vniat;
illique à reliquis particulis ſeiuncti dum ſe ſpon-
te
ſuâ agitant, alios pariter ſales volatiles ad defectionem ſollici-
tent
, cum quibus &
aliqui Spiritus & Sulphureæ particulę agitan-
tur
, adeò vt demum corpus illud putreſcat:
facilè autem obfer-
uamus
herbas &
flores, ſi diu in aquâ detineantur, putreſcere, at-
que
putiſcere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index