Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15 III
16 IV
17 V
18 VI
19 VII
20 VIII
21 IX
22 X
23 XI
24 XII
25 XIII
26 XIV
27 XV
28 XVI
29 XVII
30 XVIII
< >
page |< < (270) of 389 > >|
322270SUPPLEMENTA. §. I. finite de omnibus momentis temporis infiniti, decreſcet prior
probabilitas in ea ratione, qua momenta creſcunt, in quorum
aliquo ſaltem poſſet ibidem eſſe punctum.
Sunt autem momen-
ta numero infinita infinitate ejuſdem generis, cujus puncta poſ-
ſibilia in linea infinita.
Igitur adhuc agendo de omnibus mo-
mentis infiniti temporis indefinite, eſt infinities infinite impro-
babilius, quod punctum in eodem illo priore ſit loco, quam
quod ſit alibi.
Conſideretur jam non unicum punctum loci
determinato unico momento occupatum, ſed quodvis punctum
loci, quovis indefinite momento occupatum, &
adhuc proba-
bilitas regreſſus ad aliquod ex iis creſcet, ut creſcit horum lo-
ci punctorum numerus, qui infinito etiam tempore eſt infinitus
ejuſdem ordinis, cujus eſt numerus linearum, in quovis plano.
Quare improbabilitas caſus, quo determinatum quodpiam mate-
riæ punctum redeat, quovis indefinite momento temporis, ad
quodvis indefinite punctum loci, in quo alio quovis fuit mo-
mento temporis indefinite ſumpto, remanet infinita primi ordi-
nis.
Eadem autem pro omnibus materiæ punctis, quæ nume-
ro finita ſunt, decreſcit in ratione finita ejus numeri ad uni-
tatem (quod ſecus accidit in communi ſententia, in qua pun-
ctorum materiæ numerus eſt infinitus ordinis tertii).
Quare
adhuc remanet infinita improbabilitas regreſſus puncti materiæ
cujuſvis indefinite, ad punctum loci quodvis, occupatum quovis
momento præcedenti indefinite, regreſſus inquam, habendi quo-
vis indefinite momento ſequenti temporis, qui regreſſus idcirco
ſine ullo erroris metu debet excludi, cum infinitam improbabili-
tatem in relativam quandam impoſſibilitatem migrare cenſendum
ſit:
quæ quidem Theoria communi ſententiæ applicari non poteſt.
Quamobrem eo pacto, patet, in mea materiæ punctorum Theo-
ria e Natura tolli &
quietem, quam etiam ſupra excluſimus,
&
vero etiam regreſſum ad idem loci punctum, in quo ſemel
ipſum punctum materiæ extitit:
unde fit, ut omnes illi primi
quatuor caſus excludantur ex Natura, &
in iis accurata tempo-
ris, &
ſpatii ſervetur analogia.
16. Quin imo ſi quæratur, an aliquod materiæ punctum
11Nullum pun-
ctum materiæ
advenire ad ul-
lum punctum
ſpatii, in quo
aliquando fue
rit aliud pun-
ctum quodvis.
In ſola coexi-
ſtentia reſpon-
dente huic ad-
ventui lædi a
nalogiam.
occupare debeat quopiam momento punctum loci, quod alio
momento aliquo aliud materiæ punctum occupavit;
adhuc im-
probabilitas erit infinities infinita.
Nam numerus punctorum
materiæ exiſtentium eſt finitus, adeoque ſi pro regreſſu pun-
cti cujusvis ad puncta loci a ſe occupata adhibeatur regreſſus
ad puncta occupata a quovis alio, numerus caſuum creſcit in
ratione unitatis ad numerum punctorum finitum utique, nimi-
rum in ratione finita tantummodo.
Hinc improbabilitas appul-
ſus alicujus puncti materiæ indefinite ſumpti ad punctum ſpa-
tii aliquando ab alio quovis puncto occupati adhuc eſt infini-
ta, &
ipſe appulſus habendus pro impoſſibili, quo quidem pa-
cto excluditur &
ſextus caſus, qui in eo ipſo ſitus erat regreſ-
ſu, &
multo magis ſeptimus, qui binorum punctorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index