Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (211) of 824 > >|
322211MATHEMATICA. LIB. II. CAP II. mus, æqualem eſſe illi, quæ ſurſum aut deorſum dirigitur,
ex æqualitate actionis fluidi omnes partes verſus facile de-
ducitur.
Quamvis hæc omnia a gravitate fluidorum pendeant,
11732. horum actiones ab ipſorum pondere diſtingui debent, quod
ſemper quantitati materiæ eſt proportionale .
22704.
CAPUT III.
De Solidis fluidis immerſis.
DIverſa corporum, ſive ſolidorum, ſive fluidorum, pon-
dera a diverſâ materiæ quantitate, quam continent,
pendere, non a ſpatio quod hæc occupat, vidimus ;
vo- lumen enim, manente pondere, mutatis poris, variari
poteſt.
Definitio 1.
Materiæ quantitas in corpore, conſiderata cum relatione
33733. ad volumen corporis, id eſt, ad ſpatium ab hoc occupatum,
vocatur corporis Denſitas.
Corpus dicitur habere denſitatem duplam, aut triplam,
&
c. denſitatis alterius corporis, quando, poſitis volumini-
bus æqualibus, materiæ quantitas dupla, aut tripla &
c.
eſt.
Definitio. 2.
Corpus homogeneum dicitur, quod in omnibus partibus eſt
44734. ejuſdem denſitatis.
Definitio. 3.
Heterogeneum cujus non omnes partes æqualem denſi-
55735. tatem habent.
Definitio. 4.
Pondus corporis conſideratum cum relatione ad volumen
66736. vocatur corporis Gravitas ſpecifica.
Gravitas ſpecifica dicitur dupla, quando manente volu-
mine pondus eſt duplum.
Gravitates ergo ſpecificæ & denſitates corporum, in cor-
77737.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index