Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56 (344)
57
57 (345)
58
58 (346)
59
59 (347)
60
60 (348)
< >
page |< < (575) of 568 > >|
325575SYSTEMA SATURNIUM. guus, vix puto obſervabilis erit: aliis autem locis multo mi-
nus.
Nam iis quidem quæ quadrante Zodiaci inde abſunt,
nempe cum gr.
25. 15′. ♍ aut ♓ Saturnus obtinebit, prorſus
parallela æquatori eadem anſarum linea conſpicictur.
Eclipti-
cæ vero parallela fiet Saturno gr.
20{1/2} ♊ aut ♐ tenente: quip-
pe quam in locis per quadrantem circuli inde diſtantibus,
nempe in gr.
20{1/2} ♍ & ♓, maximo angulo interſecat. Hunc
autem maximum angulum quo linea anſarum eclipticam in-
terſecat eſſe circiter gr.
23{1/2} obſervationibus anni 1655, 1656
&
1657 apparuit, talemque ad iſta ſupputanda adſumſimus.
Fortaſſe autem, longo ſæculorum lapſu, ſenſim omnia hæc
loca mutari continget, ſimili quodam motu Saturni globum
inclinante atque in Tellure noſtra eſt is qui præceſſiones æ-
quinoctiorum efficit:
atque ita phaſium quoque omnium lo-
ca transferri neceſſe erit.
Hoc verò non tam facile in cæ-
teris phaſibus quam in rotunda pateſcet, ad cujus conſide-
rationem deinceps veniendum.
Schema itaque repetenti manifeſtum eſt Saturnum in-
11Rotundæ
phaſeos cau-
ſæ.
tegro orbitæ ſuæ circuitu non poſſe non ad eum locum bis
pervenire, (eſto in B &
D) ubi planum annuli recta ad nos
dirigatur, productumque in oculos noſtros incurrat.
Quod
quidem in locis è diametro oppoſitis contingeret, inque iiſ-
dem perpetuò, ſi ex Sole Saturni motum proſpiceremus;
at
nunc propter motum Terræ in ſua orbita annuum, nonnul-
la oritur inæqualitas.
Annulo igitur ſecundum latus inſpe-
cto, nec niſi rectam lineam referente, quum neutra plana-
rum ejus ſuperficierum appareat, ad nihilum rediguntur bra-
chia ac prorſus intereunt, ſolo rotundo Saturni corpore
quod intueamur reliquo.
Cujus phænomeni primum teſtem
Galilæum ſupra commemoravimus, qui anno 1612 ſimpli-
cem hanc Saturni formam obſervaverit.
Inde verò poſt an-
nos 30 Gaſſendum alioſque complures;
ac nos etiam deni-
que anno 1656.
Verùm enim ſi hôc tantum annuli poſitu
anſæ evaneſcerent, nequaquam tanto tempore perſtare ro-
tunda phaſis poſſet atque obſervationes teſtantur, toto enim
ſemeſtri rotundus Saturnus ſpectatus fuit.
Quamobrem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index