Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
321 299
322 300
323 301
324 302
325 303
326 304
327 305
328 306
329 307
330 308
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
< >
page |< < (304) of 530 > >|
326304M. VITRVVII POLL. ceſſaria eſſent gentibus, non conſtituit difficilia & cara, vti ſunt margari-
tæ, aurum, argentum, cæteraq́;
, quę nec corpus, nec natura deſiderat: ſed ſi-
ne quibus mortalium vita non poteſt eſſe tuta, effuditad manum parata
per omnem mundum.
Itaque ex his ſi quid forte deſit in corpore ſpiri-
tus, ad reſtituendum aër aſsignatus id præſtat.
Apparatus autem ad au-
xilia caloris, ſolis impetus, &
ignis inuentus, tutiorem efficit vitam: item
terrenus fructus eſcarum præſtans copias, ſuperuacuis deſiderationibus
alit &
nutrit animalia paſcendo continenter. Aqua verò non ſolum po-
tus, ſed infinitas vſui præbendo neceſsitates, gratas (quod eſt gratuita)
præſtat vtilitates.
Ex eo etiam qui ſacerdotia gerunt moribus Aegyptio-
rum, oſtendunt omnes res è liquoris poteſtate conſiſtere:
itaque cum hy-
driam tegunt, quæ ad templum ædemq́;
caſta religione refertur: tunc in
terra procumbentes manibus ad cœlum ſublatis, inuentionibus gratias
agunt diuinæ benignitatis.
IN M. VITRVVIVM POLLIO-
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
OCTAVVS.
IN PROOEMIVM ANNOT.
OMnium rerum principium aquam eſt profeſſ{us}. ] Mi-
leſio Thaleti viſum eſt vnum aquæ elemẽtum, id eſt rerum omnium
principium.
Quod à senecà quæſtionum naturalium lib. III. cap.
XIII. traditur, & à Plutarcho libro de placitis Philoſophorum I.
cap.
III. Vnde petenda de principijs reliqua, ab Aristotele item lib.
II. Metaphyſic.
atque Probo Aeglog. Virgil. VI.
Magorum ſacerdotes. ] Magi apud Perſ{as}, vt præter alios tradit Sui-
d{as}, erant Philoſophi κὰι φιλόθεοι, quorum princeps Zoroaſtres.
Græci eiuſmodi ho-
mines vocabãt Philoſophos, Latini ſapientes, Aegyptij Prophet{as}, Aſſyrij Chaldæos,
Indi Gymnoſophist{as}, Galli Druid{as}.
Euripides auditor Anaxagoræ & c. ] Scribit Diodor{us} Sicul{us} lib.
primo, existimaſſe in Menalippa Euripidem Phyſici Anaxagoræ auditorem cœ-
lum &
terram mixta aliquando, cum diſiuncta fuiſſent, produxiſſe arbores,
aues, fer{as}, atque adeò quicquid videtur, id eſt, vt interpretor, fœcundatam im-
brib{us} terram omnia procreaſſe, vt id eſſet aër, quod m{as}, pluuia, quod ſemen,
terra, quod fœmina.
Quod intellexit Lucreti{us} Car{us}, cum lib. I. . de rerum natu-
ra inquit.
Poſtremò pereunt imbres, vbieos pater

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index