Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
[321.] Κ
[322.] Α
[323.] Μ
[324.] Ν
[325.] Ε
[326.] Ο
[327.] Π
[328.] Ρ
[329.] Σ
[330.] Τ
[331.] Υ
[332.] Φ
[333.] Χ
[334.] Ω
[335.] Errata in Epitome ſic corrigito.
[336.] Extrait du Priuilege.
< >
page |< < (305) of 530 > >|
327305DE ARCHITEC. LIB. VIII. In gremium matris terrai præcipitauit.
At nitidæ ſurgunt fruges, rami\’ vireſcunt
Arborib{us}, creſcunt ipſæ, fœtu\’ grauantur.
Et Virg. Georg. lib. II.
Tum pater omnipotens fœcundis imbrib{us} æther
Coniugis in gremium lætæ deſcendit, &
omnes
Magn{us} alit magno permixt{us} corpore fœt{us}.
Hinc fabulæ loc{us}, qua fingitur Iupiter cum matre concubuiſſe. Iouem enim intel-
ligo aërem, etiam ſi apud Arnobium ita inuenerim ſcriptum libro diſputationum
aduerſ{us} Iudæos quinto, Ita\’ qui dicet, cum ſua concubuit Iupiter matre, non ince-
ſt{as} ſignificat aut propudioſ{as} Veneris complexiones, ſed Iouem pro pluuia, protel-
lure Cererem nominat.
Et qui rurſ{us} perhibet laſciui{as} exercuiſſe cum filia, nihil
de fœdis voluptatib{us} loquitur, ſed pro imbris nomine ponit Iouem, in filiæ ſignifi-
catione ſementem.
Et poſt eodem libro. Vos Iouis & Cereris coitum imbrem dicitis
dictum telluris in gremium lapſum.
Neque creſcere, nec tueri. ] Tueor paßiue vſurpauit, quemadmodum
inueni in antiqua ex Hiſpania inſcriptione, ad XX à Dianio oppido lapidem in
ædicula miræ magnitudinis lapidib{us} ſtructa, literis cubitalib{us} ſculpta, cui{us} mi-
hi fecit copiam Thom{as} Cadamuſt{us} Laudenſis, Pauli III. Pont.
Max medic{us}, ſed
autore Iacobo Corneliano, iuuene ingenio, doctrina, &
morum elegantia inſigni, eo\’
nomine mihi charißimo.
Ipſam hic appoſui.
PALLADI VICTRICI
SACRVM
HIC HOSTIVM RELIQVIAS PROFLI-
GAVIT CATO, VBI ET SACELLVM MIRO
ARTIFICIO STRVCTVM ET AEREAM
PALLADIS EFFIGIEM RELIQVIT
PAREANT ERGO ET NOSCANT O-
MNES. SENATVS ET POPVLI ROMANI
IMPERIVM ET DEORVM NVMI-
NE ET MILITVM FORTITVDINE
ET TVERI ET REGI.
Non conſtituit difficilia, & clara. ] Scribendum & cara. Eſt autem
ſenſ{us} horum verborum, Natura min{us} vitæ neceſſaria in mari vt margarit{as}, aut
terræ viſcerib{us}, vt aurum &
argentum abdidit: ſine quib{us} verò conſtare vita
ſatis non poterat, ea quaſi ad manum poſuit, nec magno paranda.
Cauillat{us} eſt De-
metri{us} Phalere{us}, vti annotauit Athenæ{us} libro ſexto, &
ante eum Strabo, in eos,
qui auro quærendo ſpec{us} effodiunt, &
non inuento, oleum & operam perdunt.
Quæ capere poſſe ſperabant (aiebat) non ceperunt, quæ poßidebant, amiſerunt.
ά μ\‘ν ἔμελλομ, {ομ2}κ ἔλαβου, ἄ {δἰ} εἶχου, ἀϖέβαλλου.
Notabat ſcilicet, quos ſola
auaritia impulerat.
Sed lege, ſi vacabit, caput quartum lib. XXXIII. Plinij.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index