Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (224) of 434 > >|
329224DE CENTRO OSCILL. bare nequit; neque igitur, duas inventas altitudines centri
gravitatis inæquales eſſe, id quod in concluſione contendit,
nam licet altitudines L N, M O, diverſam habeant rationem
inter ſe quam altitudines A H, B I, non ſequitur ſummas
primarum &
ſecundarum differre.
Poſſem præter hunc alium locum obſervare, ubi fallitur
Abbas Catelanus, ſed non hærebo, quoniam id, quod pro-
fert non ſpectat ea quibus me aggreditur.
Unicum verbum
addam de examine ejus Mathematico, ut vocat, de centro
Oſcillationis edito in diario 15.
Dec. 1681. ubi contendit ſe
inveniſſe regulam hanc generalem, ſcilicet, per nume-
rum partium Penduli dividi debere ſummam radicum diſtan-
tiarum partium ab axe;
ut habeamus lineam rectam, quæ ſit
menſura temporis quo vibrationem peragit illud Pendulum,
cujus conſequenter quadratum vel 3a.
proportionalis erit di-
ſtantia inter axem &
centrum Oſcillationis.
11TAB. XXVIII.
Fig. 3.
Relicto omni peculiari examine, ſatis erit ad vitium re-
gulæ detegendum, notaſſe, juxta hoc principium, duas li-
neas graves ut A B, B C, junctas &
inter ſe angulum quem-
cunque efficientes, ſuſpenſas in B ſemper idem Oſcillatio-
nis centrum habere;
ideoque vibrationes ſemper fore æque ve-
loces, uti facile intelligunt hi, qui in hiſce materiis parum ſunt
verſati;
ſed & illi videbunt, quod æqualitas illa vibratio-
num locum habere nequeat, quoniam augendo angulo tan-
dem duæ lineæ ſimul junctæ unicam efficiunt rectam a B c,
cujus vibrationes forent æque diuturnæ cum vibrationibus
anguli A B C, linea vero recta in puncto medio ſuſpenſa,
nullas peragit vibrationes, aut ſaltem velocitate infinite exi-
gua movetur.
Porro credo Abbati Catelano ſatis difficile fore, ſuâ regulâ,
centrum Oſcillationis in quibusvis particularibus figuris, etiam
ſimpliciſſimis, determinate, ſed, ſi id forte perficiat, inveniet,
ſuam Theoriam cum experientiâ nunquam convenire, &

meam ſemper ſummâ exactitudine eidem reſpondere, ſi mo-
do experimenta exactiſſimè inſtituta fuerint.
Non poſſum hac occaſione ſilentio præterire, P.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index