Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
321 299
322 300
323 301
324 302
325 303
326 304
327 305
328 306
329 307
330 308
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
< >
page |< < (307) of 530 > >|
329307DE ARCHITEC. LIB. VIII. quemadmodum item ea probetur, ſcribere. Eſt enim maxime neceſſa-
ria, &
ad vitam, & ad delectationes, & ad vſum quotidianum. Ea autem
facilior erit, ſit fontes erunt aperti, &
fluentes. sin autem non profluent,
quærenda ſub terra ſunt capita, &
colligenda: quæ ſic erunt experiunda,
vti procumbatur in dentes, antequam ſol exortus ſuerit, in locis quibus
erit quærendum, &
in terra mento collocato & fulcto, proſpiciantur eæ
regiones.
Sic enim non errabit excelſius quàm oporteat viſus, cum erit
immotum mentum:
ſed ad libratam altitudinem in regionibus certa fi-
nitione deſignabit.
Tunc in quibus locis videbuntur humores ſe con-
criſpantes, &
in aëra ſurgentes, ibi fodiatur: non enim in ſicco loco hoc
ſignum poteſt fieri.
Item animaduertendum eſt quærentibus aquam,
quo gencreſint loca.
Certa enim ſunt, in quibus naſcitur. In creta, te-
nuis &
exilis & non alta eſt copia, ea erit non optimo ſapore. Item ſabu-
lone ſoluto, tenuis:
ſed ſi inferioribus locis inuenietur, ea erit limoſa &
inſuauis.
In terra autem nigra ſudores & ſtillæ exiles inueniuntur, quæ
ex hybernis tempeſtatibus collectæ in ſpiſsis &
ſolidis locis ſubſidunt,
eæ habent optimum ſaporem.
Glarea verò mediocres & non certæ ve-
næ reperiuntur, eæ quoque egregia ſunt ſuauitate.
Item ſabulone ma-
ſculo, arenaq́;
& carbunculo, certiores & ſtabiliores ſunt copiæ, eæq́; ſunt
bono ſapore.
Rubro ſaxo & copioſæ, & bonæ, ſi non per interuenia di-
labantur &
liqueſcant. Sub radicibus autem montium, & in ſaxis ſilici-
bus, vberiores &
affluentiores, eæq́; frigidiores ſunt & ſalubriores. Cam-
peſtribus autem fontibus ſalſæ, graues, tepidæ, non ſuaues:
niſi quæ ex
montibus ſub terra ſubmanantes erumpunt in medios campos, &
vbi
ſunt arborum vmbris contectæ, præſtant montanorum fontium ſuauita-
tem.
Signa autem quibus terrarum generibus ſuberunt aquæ, præter
quod ſuprà ſcriptum eſt, hæc erunt:
ſi inuenientur naſcentia tenuis iun-
cus, ſalix erratica, alnus, vitex, arundo, hedera, aliaq́;
quæ eiuſmodi ſunt,
quæ non poſſunt naſci, nec ali per ſe, ſine humore.
Solent autem eadem
in lacunis nata eſſe, quæ ſidentes præter reliquum agrũ excipiunt aquam
ex imbribus, &
agris per hyemem, diutiusq́; propter capacitatem conſer-
uant humorem, quibus non eſt credendum.
Sed quibus regionibus & ter-
ris, non lacunis, ea ſigna naſcuntur non ſata, ſed naturaliter per ſe creata,
ibi eſt quærenda.
In quibus locis eæ non ſignificabuntur inuentiones, ſic
erunt experiundæ.
Fodiatur quoquouerſus locus latus pedes tres, altus
ne minus pedes quinque, in eoq́;
collocetur circiter ſolis occaſum ſca-
phium æreum, aut plumbeum, aut peluis, ex his quod erit paratum.
idq́;
intrinſecus oleo vngatur, ponaturq́; inuerſum & ſumma foſſura operia-
tur arundinibus, aut fronde, ſuprà terra obruatur:
tum poſtero die ape-
riatur, &
ſi in vaſe ſtillæ ſudoresq́; erunt, is locus habebit aquam. Item ſi
vas ex creta factum non coctum, in ea foſsione eadem ratione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index