Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (27) of 213 > >|
3327IN LIB. DE COLORIBVS. lantur nigra, vt paulò pòſt author explicabit, vbi do-
cebit tenebras &
vmbras eſſe nigras. Animaduerten-
dum præterea eſt, authorem hic accipere elementa,
qualia apud nos reperiuntur;
verum cum ea ſubtilita
te, quam maximam habere poſſunt.
nam abſolute ſim
plicia, fortè neutiquam inuenias.
Itaq. hoc pacto aër
&
aqua dicuntur alba; ignis carbo, & ignis flamma,
flaua &
punicea: terra verò, alba appellatur ſua na-
tura, quod nulla inficiatur tinctura, quare candica-
re videtur.
& quanquam nunquam citra tincturam
cernitur, tamen ſi ſepararetur à coloribus, album aſci
ſceret.
Non igitur vna eadémque ratione omnia ele-
menta nuncupantur alba:
ſed aqua quidẽ & aër, pro-
pter ſuam perſpicuitatem, quòd ſint lucida, quando-
quidem nullum admittunt colorem.
terra autem, nõ
ita, ſed quia nulla ſit illi propria tinctura.
Quin etiam
ignis fortaſſe in ſphæra ſua eſt albus, ob ſummam ra-
ritatem, ob quam ne lucere quidem poteſt.
Denique
aër in alieno aliquo corpore incluſus, (qui aptius ap-
pellatur ſpiritus.)
albedinem facit, vt Ariſtoteles quin
to de Generatione animalium, cap.
ſexto author eſt
vt in niue &
ſpuma conſpicitur. At in miſtione aliter
ſe res habet:
quoniam albedo in miſtis ſequitur ele-
mentorum miſturã &
coctionem. atque ob id, Ariſto
teles octaua ſectione Problematum, dixit albedinẽ tri
bui igni hoc eſt calido.
& quinto de Generatione ani
malium inquit, In animalibus varii coloris, partes cir
ca ventrem eſſe albiores, et dulciores, quia calidiores.
Aliquando albedo ſequitur copiam humoris aquei,
non concocti, nec alterati;
vt in radicibus, quæ ſub
terra conduntur, &
acinis mali punici cernere licet
hinc Gale.
à flegmate oriri, voluit. Trib. ergo modis
res fiunt &
apparent albæ, aut ob multitudinem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index