Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
< >
page |< < (27) of 213 > >|
3327IN LIB. DE COLORIBVS. lantur nigra, vt paulò pòſt author explicabit, vbi do-
cebit
tenebras &
vmbras eſſe nigras. Animaduerten-
dum
præterea eſt, authorem hic accipere elementa,
qualia
apud nos reperiuntur;
verum cum ea ſubtilita
te
, quam maximam habere poſſunt.
nam abſolute ſim
plicia
, fortè neutiquam inuenias.
Itaq. hoc pacto aër
&
aqua dicuntur alba; ignis carbo, & ignis flamma,
flaua
&
punicea: terra verò, alba appellatur ſua na-
tura
, quod nulla inficiatur tinctura, quare candica-
re
videtur.
& quanquam nunquam citra tincturam
cernitur
, tamen ſi ſepararetur à coloribus, album aſci
ſceret
.
Non igitur vna eadémque ratione omnia ele-
menta
nuncupantur alba:
ſed aqua quidẽ & aër, pro-
pter
ſuam perſpicuitatem, quòd ſint lucida, quando-
quidem
nullum admittunt colorem.
terra autem,
ita
, ſed quia nulla ſit illi propria tinctura.
Quin etiam
ignis
fortaſſe in ſphæra ſua eſt albus, ob ſummam ra-
ritatem
, ob quam ne lucere quidem poteſt.
Denique
aër
in alieno aliquo corpore incluſus, (qui aptius ap-
pellatur
ſpiritus.)
albedinem facit, vt Ariſtoteles quin
to
de Generatione animalium, cap.
ſexto author eſt
vt
in niue &
ſpuma conſpicitur. At in miſtione aliter
ſe
res habet:
quoniam albedo in miſtis ſequitur ele-
mentorum
miſturã &
coctionem. atque ob id, Ariſto
teles
octaua ſectione Problematum, dixit albedinẽ tri
bui
igni hoc eſt calido.
& quinto de Generatione ani
malium
inquit, In animalibus varii coloris, partes cir
ca
ventrem eſſe albiores, et dulciores, quia calidiores.
Aliquando albedo ſequitur copiam humoris aquei,
non
concocti, nec alterati;
vt in radicibus, quæ ſub
terra
conduntur, &
acinis mali punici cernere licet
hinc
Gale.
à flegmate oriri, voluit. Trib. ergo modis
res
fiunt &
apparent albæ, aut ob multitudinem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index