Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (318) of 672 > >|
330318Diſſertatio Vndecima partes adeò, vt per venarum atque arteriarum ductus fluere ac
manare queant:
ſuo videlicet motu ſales volatiles incurrunt in con-
ſtipatas aut coaleſcentes particulas, eaſque comminutas à cœteris
ſeiungendo, ſanguinem attenuant.
Dand. Propterea in Cardiacis affectionibus, quæ ex ſanguinis
coagulatione oriuntur (ſi enim liquore aliquo, aut vapore, ſan-
guis notabiliter concreſcat in grumum, Lipothymias &
ſyncopes
efficit, cum à corde diſcuti nequeat, ſin autem leuiùs denſetur,
palpitationem &
tremorem infert, irritato corde ad perturbatum
motum, vtillum expellat) proſunt Coralia, Oculi Cancrorum,
Margaritæ, Lapis Bezoar, ſuccus citri, quorum ſales volatiles
impediunt, ne ſanguis concreſcat.
Quinimmo & acetum extrinſe-
cùs illitum valdè iuuat cor huiuſmodi ægritudinibus laborans;
ſa-
les enim aceti volatiles in venas penetrant, atque natiuâ agilitate
ſanguinem permeantes atque incitantes, à quo deferuntur ad cor,
diſſoluunt grumos.
Acetum autem ad nares admotnm eatenus in
lipothymijs prodeſſe exiſtimo, quatenus eius ſales volatiles ad
cerebrum aſcendentes fugientibus ſpiritibus manum inijciunt,
eoſque quodammodo figunt;
ſpiritibus verò huiuſmodi ſalibus
permiſti, atque per neruos ad cor delati attenuant atque com-
minuunt craſſiores particulas, quæ legitimum cordis motum im-
pediebant.
Grad. Plurima ſanè ſatis probabiliter explicantur, eX quo in-
notuit ſanguinis motus in Orbem rediens ex corde per arterias, ex
his per venas iterum in cor delatus;
hinc fit, vt cor afficiatur
ab his, quæ ſanguini permiſcentur;
ideoque aceti, aut alterius
liquoris ſales volatiles ſe per cutim in arterias aut in venas inſi-
nuantes ſanguini permiſcentur, eodemque impetu, quo ſanguis
in dextrum cordis ventriculum propellitur, ipſi quoquè eò defe-
runtur.
Sic ſuſpicor non rarò contingere, pleuritide laborantes
idcirco extingui, quia inflammationis membranæ coſtas ſuccin-
gentis materia per venam Azygon in Cauam, &
per hanc in dex-
trum Cordis ventriculum delata aut nimiâ copiâ cor opprimit,
aut deleteriâ qualitate Spiritus profligando illos ſiuè extinguens,
ſiuè abigens, eiuſdem cordis motum impedit:
quod ſi illa ſenſim
in tenues atque ſeroſas particulas reſoluatur, demum per Emul-
gentes, &
renes excernitur: ſin autem materia purulenta ſit, vbi
a dextro cordis ventriculo in pulmones expreſſa fuerit, ab his

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index