330308M. VITRVVII POLL.
poſitum fuerit, ſi is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas hu-
midum erit, & etiam diſſoluetur ab humore. Vellusq́; lanæ ſi collocatum
erit in ea foſſura, in ſequenti autem die de eo aqua expreſſa erit, ſignfica-
bit eum locum habere copiam. Non minus ſi lucerna concinnata, oleiq́;
plena & accenſa, in eo loco operta fuerit collocata, & poſtero die non erit
exucta, ſed habuerit reliquias olei & elly chnii, ipſaq́; humida inuenietur,
indicabit eum locum habere aquam: ideo quod omnis tepor ad ſe ducit
humores. Item in eo loco ignis ſi factus fuerit, & percalefacta terra, &
aduſta, vaporem nebuloſum ex ſe ſuſcitauerit, is locus habebit aquam.
Cum hæc ita erunt pertentata, & quæ ſuprà ſcripta ſunt ſigna inuenta,
tum deprimendus eſt puteus in eo loco: & ſi caput erit aquæ inuentum,
plures ſunt circa fodiendi, & per ſpecus in vnum locum omnes conducen
di. Hæc autem maximè in montibus & regionibus ſeptentrionalibus
ſunt quærenda, eo quod in his & ſuauiora, & ſalubriora, & copioſiora in-
ueniuntur: auerſi enim ſunt ſolis curſui, & in his locis primum crebræ
ſunt arbores & ſyluoſæ, ipſiq́; montes ſuas habent vmbras obſtantes, vt
radii ſolis non directi perueniant ad terram, nec poſsint humores exuge-
re. Interualla quoque montium maxime recipiunt imbres, & propter
ſyluarum crebritatem, niues ibi ab vmbris arborum & montium diutius
conſeruantur: deinde liquatæ per terræ venas percolantur, & ita perue-
niunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erum-
punt fluctus. Campeſtribus autem locis contrario non poſſunt haberi co-
piæ, quæ & ſi ſint, non poſſunt habere ſalubritatem, quod ſolis vehemens
impetus propter nullam obſtantiam vmbrarum eripit exhauriendo fer-
uens ex planitie camporum humorem: & ſi quæ ibi ſunt aquæ apparen-
tes, ex his, quod eſt leuiſsimum tenuiſsimumq́; & ſubtili ſalubritate, aër
auocans diſsipat in impetum cœli: quæq́; grauiſsimæ duræq́; , & inſuaues
ſunt partes, eæ in fontibus campeſtribus relinquuntur.

IN CAPVT I. ANNOTAT.
Quærenda ſub terra ſunt capita.
] Caput aquæ eſt, vnde naſcitur, au-
tore Vlpiano Pandect. lib. XLIII. de aqua quotid. & æstiua.

Vti procumbatur in dentes.
] Quæ hîc traduntur in quærend a aquarũ
ſcaturigine eſſe aquilegib{us} animaduertenda, vniuerſa Plini{us} tranſtulit in caput
III. lib. XXXI. Palladi{us} autem hunc locum ita expreßit lib. IX. cap. VIII.
Ante ortum ſolis, ijs locis, quib{us} aqua quærenda eſt, æqualiter pron{us} mento ad ſo-
lum depreſſo iacens in terra, Orientem inſpectabis, & in quo loco criſpum ſubtili ne-
bula aërem ſurgere videbis, & velut rorem ſpargere, ſigno aliquo vicinæ ſtirpis
aut arboris notabis. Nam conſtat ſiccis locis, vbi hoc fiet, aquam latere.

Humoresſe concriſpantes.
] Vapores Vndatim è terra ſurgentes, vnda-
tim criſpos.
tim criſpos.