Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (317) of 795 > >|
331317DE TUBIS CAPILLARIBU SVITREIS. pillarium a regulis Hydroſtaticis hucuſque apud Geometras repe-
riundis
! hi enim conſiderare modo ſolent preſſiones fluidorum a
gravitate
pendentes, indeque oriundas altitudines fluidorum in Tu-
bis
, nequaquam attendentes ad attractionem, quam fluida in Tu-
bos
, &
hi viciſſim in fluida exercent: hinc Theoreticam doctri-
nam
quidem veram, congruamque ſuæ hypotheſi dederunt, nequa-
quam
tamen veram in praxi, quia in hac attractionis ſimul ratio
habenda
eſt:
Quo Tubus eſt amplior, eo minus ſuperficiei ratione
internæ
capacitatis acquirit, atque ideo etiam minorem attractio-
nis
effectum edere poteſt, quam Tubus anguſtior, quamobrem Le-
ges
Hydroſtaticæ, hucuſque tradit@¦ a Geometris, magis conveniunt
Tubis
amplis, quam anguſtis, imo in ampliſſimis vix abludunt ab
effectibus
, quæ cauſa eſt ut pro veris abſolutiſque habitæ fuerint;
quod erroneum; nam attractionis ratio ſimul habenda legibusque
vulgaribus
addenda, antequam Lex abſolute vera &
experientiæ
congrua
deprehendetur:
Geometræ enim detur Tubus vitreus u-
trimque
apertus, rectus, cylindricus;
detur liquor, rogo ut deter-
minet
altitudinem Fluidi ingreſſuri Tubum, quem perpendiculari-
ter
ad horizontem Fluido immerget.
Si tantum preſſiones fluidi
conſideret
, demonſtrabit ſuperficiem ejus in vaſe &
in Tubo fore
ad
libellam;
fiat Experimentum, id non reſpondebit demonſtratio-
ni
, ſed altius adſcendet libellâ fluidum, niſi fuerit Mercurius,
qui
humilior manet, an ergo demonſtratio Geometrica falſa eſt?

non
, ſed non fuit completa, quippe demonſtrationi addenda erat
vis
attrahens Tubi &
liquoris, qua additâ capiatur Experimentum,
&
reſpondebit calculo quam accuratiſſime. Quadrat hercle
hic
egregie ſapientis Fontenellii monitum in L’Hiſt.
de L’Acad.
Roy
.
. 1723. Si demonſtrandum foret, quantum Phyſica ſæpe
differt â Geometria, quantum realis executio rerum diſtat ab
eo, quod Geometra ope ſui calculi exſpectaſſet, nihil accomoda-
tius foret quam hoc objectum, de quo agimus:
Quod non prove-
nit, quia Geometria non ubivis obtinet ſine ulla exceptione, ſed
eſt Phyſica plerumque valde compoſita, noſtrorumque ratiocinio-
rum fundamenta ſunt nimis ſimplicia ad accurate eos effectus
aſſequendos, qui in natura fiunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index