Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
331
331 (309)
332
332 (310)
333
333 (311)
334
334 (312)
335
335 (313)
336
336 (314)
337
337 (315)
338
338 (316)
339
339 (317)
340
340 (318)
< >
page |< < (309) of 530 > >|
331309DE ARCHITEC. LIB. VIII.
Quo genere ſintloca. ] Et terrarum gen{us} conſiderandum, vt poßis vel
de tenuitate, vel de abundantia &
ſapore iudicare. Quæ verò hic docentur, &
Plini{us}, &
Palladi{us} dictis locis repetunt.
Glarea verò mediocres. ] Id eſt terra, quæ ſabuloſa erit, & plena minu-
tis lapidib{us}, cuiuſmodi qui ad rip{as} fluuiorum ſunt, qui glarea etiam vulgò Ita-
lorum dicuntur, sicut apud Columellam lib.
II. cap. II. non ſemel.
Sabulone maſculo. ] Id eſt, vt interpretor, aſpero, ſcabro, min{us} flauo, ſub-
fuſco.
Quanquam de hoc video etiam plurimum addubitari, quod cap. III. lib. II.
ſabulonem maſculum inter ea terræ genera recenſeat, vnde ducendi ſunt lateres,
atque id propter læuitatem.
vt poßit eſſe ſabulo maſcul{us} terræ gen{us}, & arenæ, id
eſt materiæ ſolidioris quàm ſit terra Certè paulò antè dixit ſabulonem ſolutum, ad
differentiam, vt apparet, maſculi.
sed & metallici ſabulonem durum, marem ap-
pellani, mollem, fœminam.
Arenáque & carbunculo. ] Pro his Plini{us} dicit arenam carbunculo-
ſam, ſiue arenam carbunculum, vt in aliquib{us} libris legitur.
Eſt enim carbuncu-
l{us} arenæ gen{us}, vt lib.
II. cap. VI. Aliâs eſt terræ gen{us}, gemma, morb{us}, &
vitium atque arborum vitium, cum vt quodam vredinis carbone exustæ ſunt,
Plinio &
cæteris. Euenit & toti oculo, palpebræ quoque maligna vlceratio, quæ
interdum perambulat, quam Corn.
Celſ{us} carbunculum, Paul{us} Aegineta {ἀνδρά-
κωσιμ vocat.
Signa autem, quibus terrarum generibus ſuberunt aquæ. ]
Signa ſex præter ſuperi{us} ſeptimum quærendæ aquæ refert, ſi iunc{us} tenuis naſca-
tur, ſalix ſyluatica, aln{us}, vitex, harundo, hedera.
Quib{us} tum credendum inquit
Palladi{us} dicto cap.
ſi neque lacuna eſt, neque aliquis ibi ex conſuetudine humor
inſidet.
Plini{us} addit tußilaginem ſyluestrem, quam officinæ vngulam caballinam
appellant, lib.
XXVI. cap. VI. & ranam multum alicui loco pectore incubantem,
lib.
XXXI. cap. III. Et batrachium ſiue chryſanthemon ab aquilegib{us} mirè ce-
lebratam eſſe, eò quòd aquam ſubeſſe certum ſit, vbi emicare ſolet, autor eſt ex ijs,
qui de re rustica Græcè ſcripſerunt, Democrit{us} in hydroſcopico, id eſt de aquarum
inueſtigatione.
Id verò inuenies γεωϖονιχῶμ, id eſt eorum librorũ, qui de agricultu-
ra inſcribuntur Conſtantini nomine, libro ſecundo, vbi &
ex Paxamo multa ad eam
rem facientia traduntur.
Libet verò hoc loco verba ex Theodorici primi Ostrogo-
thorum regis epistola ad Apronianum comitem priuatarum in aquilegis Africa-
ni commendationem adſcribere.
Sunt autem apud Caßiodorum Variarum lib. III.
Signis (inquit) virentium herbarum &
proceritate arborum vicinitatem colligit
diligenter.
Terris enim, quib{us} dulcis humor non longè ſubeſt, vbert{as} quorundam
germinum ſemper arridet, vt eſt iunc{us} aquatilis, canna leuis, vimen lætum, vali-
d{us} rub{us}, ſalix lenta, popul{us} virens, &
reliqua arborum genera, quæ per terre-
nam humiditatem fœlici proſperitate luxuriant.
Sunt & alia hui{us} artis indicia,
cum nocte veniente, lana ſicca in terram ponitur iam prouiſam, &
rudi caccabo
tecta relinquitur, hinc ſi aquæ proximit{as} arriſerit, mane humida reperitur.
Sole
etiam declarato intuentur magistri loca ſolliciti, &
vbi ſuprà terram volitare
ſpißitudinem minutißimarum conſpexerint omnino muſcarum, tunc promittitur,
quod quæritur, facilè inueniri.
Addunt etiam in columnæ ſpeciem conſpici

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index