Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1
page |< < (218) of 824 > >|
332218PHYSICES ELEMENTA tale ſpatium in fluido occupet, ut fluidum, quod idem hocce
ſpatium impleret, ejuſdem ponderis cum toto corpore ſit.
In alio enim caſu ſolidum non eadem cum vi in partes vi-
cinas fluidi agit, cum qua fluidum ageret, ſi corporis locum
occuparet, in hoc tamen caſu ſolo quies fluidi &
11713. corporis dari poteſt.
Sequitur ex hac propoſitione, corporum, in ſuperficie
22769. ejuſdem fluidi natantium, partes immerſas eſſe inter ſe
ut corporum pondera.
Idcirco ſi, ſuperaddito pondere,
corporis gravitas mutetur, in eâdem ratione augetur pars
immerſa;
& partes, quæ variis ponderibus in fluidum de-
33770. ſcendunt, ſunt inter ſe ut hæc pondera.
Experimentum. 10.
Detur vas aquam continens A; detur cylindrus cavus ex
44771.55TAB. XXXI
fig. 1.
quocunque metallo C;
huic imponatur pondus p, ut parte
b d in aquam deſcendat;
ſuperaddito pondere ſemi libræ,
menſuretur quantum deſcendat;
addatur iterum atque ite-
rum pondus æquale, &
ſingulis vicibus æqualiter deſcen-
dit.
In n. 762. & 763. , Experimentis 7. & 8. confirmatis, vi-
66772. dimus, quomodo corpus fluido gravius ab hoc ſuſtineatur
&
quaſi natet; ſimili methodo corpus fluido levius in fundo
retineri poteſt;
in illo caſu preſſio fluidi ſuperincumbentis
tollitur, hìc tollenda eſt preſſio fluidi inferioris qua corpus
ſurſum pellitur.
Experimentum 11.
Lamina ænea b c, exacte plana, ſuſtentaculo D impoſi-
77773.88TAB. XXXI
fig. 2.
ta, in fundo vaſis A hæret;
lamina ſimilis b c cum fruſto
ſuberis E conjungitur, ita ut cum hoc conſtituat corpus
aqua levius;
congruant hæ laminæ, & baculo ſuber retinea-
tur dum aqua affunditur;
relicto ſubere non adſcendet,
donec, hoc è loco moto, laminæ ſeparentur, ut aqua in
laminam cum ſubere conjunctam preſſionem ſuam exerere
poſſit, illamque cum ſubere in altum ferre.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index