Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
331
331 (317)
332
332 (318)
333
333 (319)
334
334 (320)
335
335 (321)
336
336 (322)
337
337 (323)
338
338 (324)
339
339 (325)
340
340 (326)
< >
page |< < (318) of 795 > >|
332318DISSERTATIO enim generaliter â Geometra demonſtratum eſt, nonſemper verum
eſt realiter, nec aſſumendum niſi Experimento probetur, in ejus
tentamine enim liquebit, an omnes, quæ concurrunt in phyſica cir-
cumſtantiæ, ſimul in demonſtratione comprehendantur, quod eſt
aureum Niewentytii monitum.
CAPUT SEXTUM.
De Tubis vario modo inflexis & inæqualis diametri.
EXPERIMENTUM I.
Sit Tubus capillaris AGB ſubtilior, fig. 5. Tab. XII. cui an-
nexus ſit alius Tubus amplior, ſed brevior, impleatur totus
quantus eſt Aquâ, dein invertatur, &
orificium A Tubi gracilio-
ris imponatur Aquæ in vaſe DE, tum Aqua ex parte ampliori
CFB adſcendet ex C in F &
in B, exibitque ex orificio A, ma-
nebit tamen Aqua in AB ſuſpenſa uſque ad altitudinem AB I-
dem phænomenon contingit ſive Tubus BFC ſit cylindricus ſive
conicus.
Corol. Eſt hoc phænomenon plane diverſum ab eo, quod nota-
vimus in capitis præced:
Exp. X, in quo manebat Aqua in cru-
re BFC uſque ad oram C:
nunc autem retrogreditur, nec tamen
ſuperabat capacitas BFC multum eam in AGB nam idem contin-
git, ſi Tubus fuerit totus conicus &
diameter C modo ſuperet bis
diametrum in A.
Corol. 2 Obſervatur igitur in hoc genere Tuborum idem,
quod in Siphonibus bicruralibus amplis, quoad retrogreſſum A-
quæ per CFB verſus A cum hac tamen differentia, quod Tubus
AGB maneat impletus:
vel ſi fuerit conicus, maneat ad eam im-
pletus altitudinem, ad quam ſuâ ſponte adſcendiſſet liquor ingreſ-
ſus per A.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index