Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (321) of 672 > >|
333321De Aquis Fortibus. corpore ſeparat? An, quia auolantes Spiritus hosſecum rapiunt?
At in eodem corpore miſto etiam illis ſalibus cohærebant ſpiritus,
illos tamen ſecum auferre nequiuerunt.
Alijigitur præ alijs faci-
liùs moueri ſuapte naturâ poſſunt.
Si varias chryſtallorum figuras,
in quas ſoluti ſales conformantur, obijcias, illico opponunt non
omnino ſimplicia elementa eſſe, neque ſales huiuſmodi prorſus
eſſe deſtitutos ſpiritibus, quibus tribui poſſit pro vario eorum ex-
curſu varia conformatio;
ideò ſal marinus, niſiaqua in multum
vaporem reſoluatur, ægrè in cubos efformatur, cum vix Spiri-
tuum aliquid habere videatur;
alumen verò ſolutum paulo plu-
res ſpiritus continens concreſcit in chryſtallos octoëdras;
ſed ſal ni-
tri abundans ſpiritibus ſeſe in gyrum contorquentibus aſſurgit in
chryſtallos conicas.
Verùm, non vocato in controuerſiam hoc
Spirituum motu, vbinam demum ſimplices ſales ab omnibus ſpi-
ritibus &
ſulphure ſeiunctos inueniemus, vt omnino ſimilem eo-
rum inuicem comparatorum naturam pronunciemus?
Siqui ſales
ſulphure atque ſpiritibus careant, certè ſunt ſales fixi, ſeu Alka-
li, ex herbarum combuſtarum cineribus parati;
his verò quàm
diſpar eſt agendi efficacitas, quæ neque ſpiritibus, neque ſulphuri
adſcribatur?
ignis ſiquidem adurentis vehementiâ, vix ſupereſt in
cineribus illis ex herbarum combuſtarum tenui ſubſtantiâ relictis
aliquod leue ſulphuris atque Spirituum veſtigium, quibus proba-
biliter tribui poſſit tanta in agendo diſſimilitudo.
Maur. Id verò potiſſimùm euincere videntur Aquæ Fortes, quip-
pe quæ non eadem corrodendi &
diſſoluendi facultate pręditæ ſunt:
harum autem efficacitatem à ſalibus oriri nemo negat: aqua ſcilicet
ſeparationis, qua argentum ſoluitur intacto manente auro, quod
illi iungitur, nequit aurum ipſum ſoluere;
quod propterea exi-
git Aquam Regiam, vt vocant, quæ ſoluto auro intactum relin-
quit argentum.
Grad. Non eadem eſt omnibus artificibus huiuſmodi aquæ for-
tis argentum ſoluentis compoſitio.
Aliqui iubent Vitrioli Roma-
ni libram vnam, Salis Ammoniaci libras quinque, Salis Nitri vn-
cias quatuor, Cinnabaris vncias tres teri, miſceri, &
ſecundùm
Artem deſtillari.
Alijs apud Aldrouandum de mineralibus lib. 1.
pag. 13. ſatis eſſe videtur, ſi libræ Atramenti Sutorij, libra Salis ad-
datur cum tribus aquę fontanæ partibus;
aut ſi libræ quatuor
Atramenti Sutorij, &
duæ Halinitri libræ, cum ſelibrâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index