333311DE ARCHITEC. LIB. VIII.
cum ſunt egreſsi, in quamcunque partem cœli ſunt proclinati, trudunt
aëra, deinde cum ſunt moti propter vacuitatem loci, poſt ſe recipiunt aë-
ris ruentes vndas. Aër autem cum ruit trudens quocunque humorem
præuium, ſpiritus, & impetus, & vndas creſcentes facit ventorum. A ven-
tis autem quocunque feruntur humores conglobati, ex fontibus & flumi-
nibus, & paludibus, & pelago, cum tepore ſolis continguntur, exhauriun-
tur, & ita tolluntur in altitudinem nubes: eæ deinde cum aëris vnda ni-
tentes, cum perueniunt ad montes, ab eorum offenſa, & procellis propter
plenitatem & grauitatem, liqueſcendo diſperguntur, & ita diffunduntur
in terras. Vaporem autem, & nebulas, & humores ex terra naſci, hæc vi-
detur efficere ratio, quòd ea habet in ſe & calores feruidos, & ſpiritus im-
manes, refrigerationesq́; , & aquarum magnam multitudinem. Ex eo cum
refrigeratur noctu, ventorum flatus oriuntur per tenebras, & ab humidis
locis egrediuntur in altitudinem nubes, ſol oriens impetu tangit orbem
terræ, tum aër ab ſole percalefactus cum roribus ex terra tollit humores.
Licet & ex balneis exemplum capere. Nullæ enim cameræ, quæ ſunt cal-
dariorum, ſupra ſe poſſunt habere fontes: ſed cœlum quod eſt ibi, ex
præfurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pauimentis aquam,
& aufert ſecum in camerarum curuaturas, & eam ſuſtinet. Ideo quod
ſemper vapor calidus in altitudinem ſe trudit, & primo non remittitur
propter breuitatem, ſimul autem plus humoris habet congeſtum, non po-
teſt ſuſtineri propter grauitatem, ſed ſtillat ſupra lauantium capita. Ita
quoq; eadem ratione cœleſtis aër cum ab ſole percipit calorem, ex omni-
bus locis hauriendo tollit humores, & congregat ad nubes. Ita enim ter-
ra feruore tacta eiicit humores, vt corpus hominis ex calore emittit ſudo-
res. Indices autem ſunt eius rei venti, ex quibus qui à frigidiſsimis parti-
bus veniunt procreati, ſeptentrio & aquilo, extenuatos ſiccitatibus in aëre
flatus ſpirant. Auſter verò & reliqui, qui à ſolis curſu impetum faciunt,
ſunt humidiſsimi, & ſemper apportant imbres: quod percalefacti ab re-
gionibus feruidis adueniunt, & ex omnibus terris lambentes eripiunt hu-
mores, & ita eos profundunt ad ſeptentrionales regiones. Hæc autem ſic
fieri, teſtimonio poſſunt eſſe capita fluminum, quæ orbe terrarum choro-
graphiis picta, itemq́; ſcripta, plurima maximaq́; inueniuntur eg reſſa ab
ſeptentrione. Primumq́; in India Ganges & Indus à Caucaſo monte
oriuntur: Syria, Tygris & Euphrates: Aſia, item Ponto, Boryſthenes,
Hypanis, Tanais: Colchis, Phaſis: Gallia, Rhodanus: Belgica, Rhenus:
citra Alpes, Timauus & Padus: Italia Tybris: Mauruſia (quam noſtri
Mauritaniam appellant) ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex ſepten-
trionali regione, progreditur per occidentem ad lacum Heptabolum, &
mutato nomine dicitur, Nigir, deinde ex lacu Heptabolo ſub montes de-
ſertos ſubterfluens, per meridiana loca manat, & influit in paludem