Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
351 329
352 330
353 331
354 332
355 333
356 334
357 335
358 336
359 337
360 338
< >
page |< < (312) of 530 > >|
334312M. VITRVVII POLL. loe, quæ circumcingit Meroem, quæ eſt Aethiopum meridianorum re-
gnum.
Ab hisq́; paludibus ſe circumagens per flumina Aſtaſobam, &
Aſtaboram, &
alia plura, peruenit per montes ad cataractam, ab eaq́; ſe
præcipitans per ſeptentrionalem peruenit inter Elephantida &
Syenem,
Thebaicosq́;
in Aegyptum campos, & ibi Nilus appellatur. Ex Mauri-
tania autem caput Nili profluere, ex eo maxime cognoſcitur, quod ex
altera parte montis Athlantis ſunt alia capita item profluentia ad occi-
dentis Oceanum, ibiq́;
naſcuntur Ichneumones, Crocodili, & aliæ ſimiles
beſtiarum piſciumq́;
naturæ, præter Hippopotamos. Ergo cum omnia
maxima flumina in orbis terrarum deſcriptionibus ab ſeptentrione vi-
deantur profluere, A phriq́;
campi, qui ſunt in meridianis partibus ſubie-
cti ſolis curſui, latentes penitus habeant humores, nec fontes crebros,
amnesq́;
raros: relinquitur vti multo meliora inueniantur capita fon-
tium, quæ ad ſeptentrionem aquilonem ue ſpectant:
niſi ſi inciderint in
ſulphuroſum locum, aut aluminoſum, ſeu bituminoſum, tunc enim per-
mutantur, &
aut calidæ a quæ, aut frigidæ odore malo & ſapore profun-
dunt fontes.
Neque enim calidæ aquæ eſt vlla proprietas, ſed frigida aqua
cum incidit percurrens in ardentem locum, efferueſcit, &
percalefacta
egreditur per venas extra terram, ideo diutius non poteſt permanere, ſed
breui ſpatio fit frigida.
Nanque ſi naturaliter eſſet calida, non refrigera-
retur calor eius.
Sapor autem & odor, & color eius non reſtituitur, quod
intinctus &
commixtus eſt propter naturæ raritatem.
IN CAPVT II. ANNOTAT.
Itaque quæ ex imbribus aqua colligitur. ] Pluuia aqua à Paule
Aegineta lib.
I. capite quinquageſimo ex ſententia Hippocratis (quam in lib. de
aëre, aqua, &
locis reperim{us}) commendatur, quòd ſit leuis, ſuauis, limpida, & te-
nuis, quod\’ celeri{us} putreſcat, in dicium eſſe virtutis poti{us}, quàm vitij.
Ei ſenten-
tiæ ſubſcribit Columella lib.
I. cap. V. ait enim aquam pluuialem ſalubritati corpo-
rum eſſe accommodatißimam.
Id etiam Auicenna voluit, puteorum aquam impro-
bans, libri primi Fen.
II. Aquarum pluuiarum, qu{as} Græci ὀμβρίας appellant,
æſtiuæ (Hippocrates teste Galeno {ὡραίας} vocat) maximè probantur.
Galen{us} &
Oribaſi{us} ita ſtatuunt.
Pluuiarum aquarum æstiuam, & quæ cum tonitru cade-
ret, ſalubriores eſſe ea, quæ cum nymbis, quæ verò ex glacie &
niue liquatis fie-
rent, eſſe deterrim{as}.
Eorum verba hæc ſunt: ἀντῶμ {δί}ὲ τῶμ ὀμβ{εί}εμ ὑ{δι}α*** τὸ
κατὰ θέρ{ος} γιτνό{μδν}ομ, ὅϖόρ ὡρ{ᾶι}ου ἱπποχράτες χα{λ\~ει}, *** λ{αι} λαπώ{δί}{ομ}ς ἄμ{ει}νομ
{ἐςι}.
βέλτιομ {δὔ} {ἐςὶ} {κὰι} τὸ βποντιᾶιομ *** λ {λαιλαπώδ{ομ}ς. τ
τὰ δὔ} ἀπò κρυ{ςὰ}λλλ{ομ} {κὰὶ}
Χιὸθ λυομένΗς γιτνὄ{μεν}α πον***πότατα {ἐςι}.
Plini{us} libro XXXI. cap. III.
multis verbis eorum ſententiam refellit, qui cisternarum aquam maximè probant.
In primis, quòd leuit{as} deprehendi aliter quàm ſenſu vix poteſt, nullo penè momen-
to ponderis aquis inter ſe distantib{us}, quòd cadens inficiatur halitu terræ, quò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index