Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
311 289
312 290
313 291
314 292
315 293
316 294
317 295
318 296
319 297
320 298
321 299
322 300
323 301
324 302
325 303
326 304
327 305
328 306
329 307
330 308
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
< >
page |< < (315) of 530 > >|
337315DE ARCHITEC. LIB. VIII. diuerſa faciunt. Diodor{us} Sicul{us} lib. I. dicit ab ijs, qui inſulam Meroen habitant,
vocari Aſtapum, id eſt aquam è tenebris venientem.
At Plini{us}, & Solin{us} di-
ctis locis circa Meroen diuiſum Nilum aſſerunt læuo alueo Astaboren, dextro ve-
rò Aſtuſapen nominari.
Quod veror hic Vitruui{us} Astaſobam pro Aſtapo, ſiue
Aſtapode dixerit, mirũ eſſe non debet.
nam & Strabo Astoſabam à nonnullis ſcri-
bit appellari.
Porrò autem Astoſabam apud Vitruuium, an apud Strabonem Aſta-
ſobam ſcribendum ſit, an diuerſos ſequuti ſint autores, non mihi liquet.
Peruenit per montes ad cataracten. ] Cataracten tradit Strab. lib. vlt.
eſſe ad medium ferè flumen petroſum quoddam ſupercilium, in ſuperiore parte pla-
num, vt flumen recipere poßit, deſinens verò in præcipitium.
In Nilo eſt eiuſmodi
quidam loc{us}, vbi præcipitans ruit poti{us}, quàm fluit.
Ammian{us} Marcellin{us}
lib.
XXII. præruptos ſcopulos interpretatur. Meminerunt Seneca quæstionum na-
turalium lib.
IIII. cap. II. Plini{us} lib. V. cap. IX. Philoſtrat{us}, quem alij Lucia-
num existimant, vitæ Apollonij Tyanei lib.
VI. Cicero certè in fragmento lib. VI.
de Repub.
ſcribit catadupa nominari. Niſi quis nouißimi tantum cataractæ parti
extremæ hoc nominis tribuendum existimet, quòd ita appellent Herodot{us} libro ſe-
cundo, &
Aristides in Aegyptia oratione.
Ex Mauritania autem caput Nili profluere. ] Aristoteles lib. I.
Meteorologicon, autor eſt prima Nili fluenta ex Argyro monte decurrere.
Herodo-
t{us} lib.
II. ignorari ait vnde oriatur. Pauſani{as} in Atticis tradit ex Atlante
monte manare aquam turbidam, ad ipſum\’ fontem apparere Crocodilos cubitis
haud minores, qui ad hominum acceſſum ſtatim mergantur.
Multis argumentum
præbere eam aquam ex arenis rurſ{us} ſcaturientem Nilum Aegyptijs efficere.
Idem
in Corinthiacis ait non deeſſe qui ex Euphrate terra condito, &
poſtea ſupra Ae-
thiopiam exiente Nilum effici existiment.
De Nilo hæc ferè à Parrhaſio tradun-
tur, Durim Samium putare eum in Lybia caput attollere, Parmenonem By ɀan-
tium Iouem eum Aegypti vocare.
Iouis enim appellatione à priſcis Aegyptijs cul-
tum, inde &
Pindarum epitheto μρόνιογ, hoc eſt Saturnium nominare, quòd exun-
dans imbrium vicem exhibeat.
In Aegypto vrbem eſſe ei{us} nominis, ſacram amnis
ſedem ex Hecatæo Hermippum dicere pri{us} fuiſſe nominatum Oceanum, Aegy-
ptum, Aeton, Tritonem, demum Nilum, à Cyclopis filio Nilo Aegypti rege, cui au{us}
patern{us} fuerit Tantal{us}.
Ibique naſcuntur Ichneumones. ] Ichneumon in Aegypto naſcitur
animal felis magnitudine, ſed ſigura non admodum à mure abhorrente.
Habet in-
ternecinum cum angue bellum, nec pri{us} hoſtem aggreditur, quàm ſocios vocet, &

limo obducto contraict{us}, morſ{us} \’ ſeſe loricet In dimicatione caudam attollens, ict{us}
irritos auerſ{us} excipit, donec obliquo capite ſpeculat{us} inuadat in fauces.
Debellat
&
Crocodilum. Autores ſunt Aristoteles de naturali hiſtoria lib. IX. & Plini{us}
lib.
VIII. cap. XXIIII. & XXV.
Crocodili. ] Crocodili naturam deſcribit his verbis Ammian{us} Marcelli-
n{us} lib.
XXII. de Aegypto loquens, Inter aquatiles besti{as} Crocodil{us} vbique per
eos tract{us} abundat, exitiale quadrupes, malum aſſuetum elementis ambob{us}, lin-
gua carens, maxillam ſuperiorem commouens ſolam, ordine dentium pectinato, per-
nicioſis morſib{us}, quicquid tetigerit, pertinaciter tenens, oua edens anſerinis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index