Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
311 289
312 290
313 291
314 292
315 293
316 294
317 295
318 296
319 297
320 298
321 299
322 300
323 301
324 302
325 303
326 304
327 305
328 306
329 307
330 308
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
< >
page |< < (316) of 530 > >|
338316M. VITRVVII POLL. vt\’ armat{us} eſt vnguib{us}, ſi haberet pollices, ad euertend{as} quoque naues ſuffice-
ret virib{us} magnis:
ad cubitorum enim longitudinem XVIII. interdum exten-
t{us}, noctib{us} quieſcens per vnd{as}, dieb{us} humi veſcitur, confidentia cutis, quàm ita
validam gerit, vt ei{us} tergo cataphracta vix tormentorum ictib{us} perforentur.
Vide Herodotum lib. II. Diodorum Siculum lib. I. Plinium lib. VIII. cap. XXV.
Solinum cap.
XLV. Melam lib. I. cap. IX. Meminit Hor{us} Apollo lib. de literis
hieroglyphicis ſiue Aegyptijs.
Etymolog{us} dictum putat, quòd crocum timeat, nam
{δι}{λι}λός timorem ſignificat.
Aegyptij enim, qui mel conficiunt, cum ſciant Crocodi-
lum eo delectari, croco aſpergunt, quòd illum horreat.
Croc{us} autem ex ſententia
ſcholiaſtæ Callimachi in Hymno Apollinis, dicitur παρὰ τὸ ῤν μρ\’νę θάλλρλ id eſt,
quòd frigore floreat.
Præter hippopotamos. ] Hippopotamum, id eſt fluuiatilem equum auto-
re Aristotele de hiſtoria animalium lib.
II. gignit Aegyptus: ei iuba eſt equi, vn-
gula qualis bub{us}, roſtrum reſimum, tal{us} etiam ineſt biſulcorum modo, dentes
exerti, ſed leniter, cauda apri, vox equi, magnitudo aſini, tergoris tanta craßitudo,
vt ex eo venabula faciant, interiora omnia equi &
aſiui. Inter harundines celſ{as},
&
ſqualentes nimia denſitate. Hæc belua, vt tradit Ammian{us} dicto libro cubi-
lib{us} poſitis, otium peruigili ſtudio circunſpectat, laxa\’ copia ad depaſcend{as} ſege-
tes egreditur, cum\’ iam cæperit redire distenta, auerſis veſtigijs distinguit trami-
tes multos, ne vni{us} planè itineris line{as} inſidiatores ſecuti, repertam ſine difficul-
tate confodiant.
Item cum nimia auiditate extuberato ventre pigreſcit, ſuper ca-
lamo recens execto femora conuoluit, &
crura, vt pedib{us} vulneratis cruor ege-
ſt{us}, madeſcentem faciat leuem, &
carnes ſauci{as} cæno oblinit, quandiu in cicatri-
ces conueniant plagæ.
Quos de Crocodilo dixi ſcripſiſſe, ijſdem locis de hippopotamo
etiam ipſi dixerunt.
Heram ſigniſicaturi Aegyptij fluniatilem equum pingebant,
vt tradit Hor{us} Apollo Niliac{us} libro de literis hieroglyphicis ſecundo.
Nanque ſi naturaliter eſſet calida. ] Aquarum, quæ creduntur cali-
dæ eſſe, quòd id natura comparatum non ſit (ignem enim canales, per quos tranſ-
eunt, continent, cui{us} fomes copioſum bitumen, etiam ſi alia ſit Vitrunij capitis ſe-
quentis initio ſententia) calor diu permanere non poteſt.
Quicquid verò contraxe-
rint ſaporis, odoris, aut coloris ex locorum, quos percurrunt, natura, id ſua ſponte non
tollitur.
Variorum autem ſaporum in amnib{us} & fontib{us} rationem, ad ignis, qui
ineſt, aut ingignitur, facultatem refert Aristoteles, Meteoron lib.
II. quod terra vt
magis min{uś} ue combusta eſt, vari{as} form{as} ſpecies\’ ſortitur, quippe alumine, cal-
ce, &
cæteris id gen{us} facultatib{us} repletur, qu{as} dum aquæ dulces influunt, com-
mutantur, fiunt\’ nonnullæ acidæ, aliæ amaræ, aliæ alios ſapores &
odores induunt.
Legito Senecam naturalium quæſtionum lib. III. cap. XXIIII. de caloris cauſis.
De vario autem ſapore, cap.
XX. Colorem autem nanciſcuntur à ſuccis, terris, ra-
mentis\’ ſaxorum, quib{us} inſiciuntur.
Inde albi ſiue lactei coloris Nar Vmbriæ
fluui{us}, lutei Ochra Saxoniæ, flaui Tyberis, fului acidula Sueuiæ prope vrbem
Goppingam, ad Vilſum fluuium, ſanguinis ferè colore Teleph{us} fons iuxta Patar {as},
punicei Rubicon, viridis Neuſola in Carpatomonte, glauci thermopylarum iuxta
lauacrum, quod chytros muliebres vocant, cærulei Iſara, Norici fluminis, nigri Ga-
leſ{us} Calabriæ, nigerrimi Allera Saxoniæ, qui in Viſurgim influit, &
ſi quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index