Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
[331.] Υ
[332.] Φ
[333.] Χ
[334.] Ω
[335.] Errata in Epitome ſic corrigito.
[336.] Extrait du Priuilege.
< >
page |< < (317) of 530 > >|
339317DE ARCHITEC. LIB. VIII. ali{us} coloris aquæ. Nam qui ob aluei terram, aren{as}, calculos, ſaxa, ſtirpes etiam ri-
pis inhærentes induntur, proprij non ſunt aquarum, ſed eos videntur habere.
De aquis calidis, & qu{as} habeant vires à diuerſis metal-
lis prodeuntes, & de variorum fontium, fluminum, la-
cuum\’, natura. # CAP. III.
SVNT autem etiam nonnulli ſontes calidi, ex quibus
profluit aqua ſapore optimo, quæ in potione ita eſt
ſuauis, vti nec fontanalis ab Camœnis, nec Martia ſa-
liens deſideretur.
Hæc autem à natura perficiuntur
his rationibus:
cum in imo per alumen, aut bitumen,
ſeu ſulphur ignis excitatur, ardore percandefacit ter-
ram, quæ eſt circa ſe.
Supra ſe autem feruidum emittit in ſuperiora loca
vaporem, &
ita ſi qui in his locis, qui ſunt ſupra, fontes dulcis aquæ na-
ſcuntur, offenſi eo vapore efferueſcunt inter venas, &
ita profluunt incor
rupto ſapore.
Sunt etiam odore & ſapore non bono frigidi fontes, qui ab
inferioribus locis penitus orti, per loca ardentia tranſeunt, &
ab his per
longum ſpatium terr{æ} percurrentes refrigerati perueniunt ſupra terram,
ſapore, odore, coloreq́;
corrupto, vti in Tyburtina via flumen Albula, &
in Ardeatino fontes frigidieodem odore, qui ſulphurati dicuntur, &
reli-
quis locis ſimilibus.
Hi autem cum ſint frigidi, ideo videntur aſpectu fer-
uere, quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, humore &

igni inter ſe congruentibus offenſi, vehementi ſragore validos in ſe reci-
piunt ſpiritus, &
ita inflati viuenti coacti bullientes crebre per fontes
egrediuntur.
Ex his autem qui non ſunt aperti, ſed aut ſaxis, aut alia vi
detinentur, per anguſtas venas vehementia ſpiritus extruduntur ad ſum-
mos grumorum tumulos.
Itaque qui putant tanta ſe altitudine, qua ſunt
grumi, capita ſontium poſſe habere, cum aperiunt foſſuras latius, deci-
piuntur.
Nanque vti æneum vas non in ſummis labris plenum, ſed aquæ
menſuram ſuæ capacitatis habens è tribus duas partes, operculumq́;
in eo
collocatum cum ignis vehementi feruore tangatur, percaleficri cogit
aquam, ea autem propter naturalem raritatem in ſe recipiens feruoris va-
lidam inflationem, non modo implet vas, ſed ſpiritibus extollens opercu-
lum &
creſcens abundat, ſublato autem operculo emiſsis inflationibus in
aëre patenti, rurſus ad ſuum locum reſidet.
Ad eundem modum capi-
ta fontium, cum ſunt anguſtiis compreſſa, ruunt in ſummo ſpiritus aquæ
bullitus.
Simul atque latius ſunt aperti exinaniti per raritates liquidæ
poteſtatis reſidunt, &
reſtituuntur in libramẽti ſui proprietatem. Omnis
autem aqua calida, ideo quidem eſt medicamentoſa, quod in præuiis re-
bus percocta, aliam virtutem recipit ad vſum.
Nanque ſulphuroſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index