Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (14) of 530 > >|
3414M. VITRVVII POLL. mam dic{as}, mei Galli, Itali Græcæ alludentes voci plantam nominant, ἴχν{ος} enim
vestigium eſt.
Orthographia autem eſt erecta frontis imago. ] Siue ea ſit operis
frons exterior, ſiue interior.
Nam non antè, quale futurum ſit op{us}, intellexeris,
quàm ſingularum partium ſpeciem deformaueris, Vt Videatur interna etiam ope-
ris deſcriptio.
Sciographia. ] Quod de Orthographia dictum eſt, id etiam velim de scio-
graphia dictum, ſiue scenographiam appellem{us}, vt Hermola{us} ſcribendum putat,
quòd (vt inquit) ſit vniuerſi tecti, quod Græci ſcenam vocant, deformatio, non fron-
tis, vt Orthographia, non areæ Vt Ichnographia.
Sæpe Verò dubitatum eſt, num &
Architect{us} ligno formam futuri operis (modellum appellant) ſtrueret.
Et nos fe-
ciſſe existimamus, ita enim futura deprehenduntur errata, &
minimo impendio,
nullo\’ incommodo priuſquam fiant, castigantur.
Sic ſculptor cera protypum, ſic
plastes creta proplaſmata fingit.
Inde Archeſilai proplaſmata (ſic enim in meliori-
b{us} codicib{us} legitur, non proplasticen, quæ ipſa eſt ars fingendi typos, atque formas)
pluris venire ſolita ab artificib{us} ipſis, quàm aliorum opera tradit Plini{us} libri
XXXV.
cap. XII. Ibidem\’ refert Paſitelen, qui plasticen matrem ſtatuariæ,
ſcalpturæ\’ &
cælaturæ eſſe dixerit, cum eſſet in eis omnib{us} ſummus, nibil feciſſe
antequam finxiſſet.
Quin & Vitruui{us} ad finem libri decimi exemplar heleopo-
leos machinæ, pro modello (vt vocant) nominauit.
In qua ſignificatione dixit in
proœmio libri ſecundi non ſemel formam, &
formare pro facere modellum. Athon,
inquit, montem formaui in ſtatuæ virilis figuram.
Symmetros eſt. ] Repete reſponſus, aut ſcribendum ſymmetria.
Autembate in baliſta foramine, quod Græci π{ορ}ιτρκΤου uoci-
tant.
] Scribunt quidam embatere, quaſi ingreßorem dicas, quòd embaten libro
quarto vertat modulum sed nec prior illa nostra lectio diſplicet, ſi inducta vocula
aut, ita distinguamus.
Et primum in ædib{us} ſacris, Vt è columnarum craßitudini-
bus, aut è triglypho embate, vt interpretetur triglyphum embaten, id eſt modu-
lum, ex quo ſcilicet in genere Dorico partes omnes metiendæ, Vt in alys generib{us} è
columnarum craßitudinibus, deinde ſequatur, in balista foramine, quod Græci πε-
είρΗΤου vocitant.
De eo foramine ſcribit lib. X. cap. XVII.
Hypæthráque conſtituuntur. ] Id eſt ſubdialia, ſiue ſubdiualia, ἀίθρη
enim aërem ſignificat.
Cæterum quomodo conſtrui debeant hypæthræ ædes, lege lib.
III. cap. I. Fieri verò & hypæthria ante templorum Vestibula conſueuiſſe, Vel
vn{us} Zenodot{us} in parœmijs autor eſſe poterit.
Sed de hoc alibi.
Aedes Doricæ. ] Sacræ ædes hoc loco triplici tantum differentia conſide-
rantur, Dorico genere, Ionico, &
Corinthio. Nam de Tuſcanicis lib. IIII. cap. VII.
tradet. Doricarum eſt neglectior & incultior ſtructura, vnde & ſeuerior. Corin-
thiæ quòd plura habent ornamenta, delicatiores ſunt.
Mediæ ſunt Ionicæ inter ha-
rum teneritatem, &
illarum ſeueritatem. Subit hoc loco deplorare calamitatem
humanam, &
iniuriam temporum, Adeo nibil hîc eſſe æternum, imò ne vix qui-
dem ſæculare.
Tot peryſſe templa, è quib{us} & ſtructuræ ratio diſceretur, & ſtatio-
nis?
Quid enim commemorabo Apollinis Capitolini, Palatini, Vaticani, Circi flaminy,
Tortoris, templa?
Quid Aeſculapy, Annonæ Augusti, Adonidis? Quid Bonæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index