Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
31
31 (19)
32
32 (20)
33
33 (21)
34
34 (22)
35
35 (23)
36
36 (24)
37
37 (25)
38
38 (26)
39
39 (27)
40
40 (28)
< >
page |< < (22) of 672 > >|
3422Diſſertatio Secunda. uiſio, ex præcipuis ignis qualitatibus petenda, ex luce nimirum, &
Calore.
Qui enim Ignis luce pariter & calore vrendi vim habente
præditus eſt, hic Καθ’ ἐξοχὴν Ignis dicitur, vel etiam Ignis Viuus;
vt ſcilicet ab Igne Mortuo ſecernatur, cui quidem abſumendi vis
ineſt, aut facultas excitandi aliquem doloris ſenſum ex calore, ni-
hil tamen habet lucis, quæ in oculos incurrat:
iſtiuſmodi ſunt Cau-
ſtica omnia, vt Argentum viuum præcipitatum, quod citrà dolo-
rem carnes exeſt, &
ſiccat purulenta vlcera; aut piper, ſpiritus vi-
ni ſæpiùs excoctus, pyrethri radix, &
ſimilia, quæ nemo dentibus
extenuare poteſt, &
in ventriculum demittere, quin caloris vim
non obſcuram percipiat.
Qui verò Ignis ſolâ luce oculos irritare
poteſt, calorem autem non niſi languidum habet, aut nullum, qui
ſub ſenſum cadat, hic Fatuis Ignibus Meteoroſcoporum adiungen-
dus eſt;
quorum è numero fuit flamma, tum quæ circa Seruij Tul-
lij pueruli dormientis caput emicuit, tùm quæ ex L.
Marcij concio-
nantis capite eluxit, quamuis eas inter prodigia recenſeat Valer.

Max.
lib. 1. cap. 6. Neque multum ab horum ignium naturâ diſcre-
pant ignes illi, qui interdiu prorſus latentes, noctu tantùm viden-
tur, atque innoxiâ flammâ proximas herbas &
arbores lambunt,
quemadmodum in Apennini Mugellano vidiſſe ſe teſtatur Carda-
nus de Subtil.
lib. 2. Quare tripartitâ diuiſione totum atque inte-
grum genus complecti poſſumus:
Vnus videlicet ignis eſt Splen-
didus abſque calore, alter Calidus ſine luce, tertius Calidus pariter
atque Splendidus.
Mauroc. Alijs fortaſsè arrideat magis illa ignium diuiſio, quæ
duas in partes diſtributa eſt, &
Ignem Communem atque Vulga-
rem diſtinguit ab eo, quod Elementum dicitur.
Et vulgarem qui-
dem putant omnes ſe intelligere, quis ille ſit;
nimirum quem, in
corpore aliquo ardente, aut in flammas abeunte, citrà omnem
controuerſiam rudiores ipſi Ignem nominant.
Elementum verò
ſolis Philoſophis datum videtur intelligentiâ perſequi;
vtinam &
aſſequi.
Neque enim deſunt, qui Ignem ex Elementorum numero
ſublatum velint;
cumque, quid ad Quadripartitam Elementorum
diſtributionem ex frigidis quorundam argumentationibus conſi-
ciatur, exputare non poſſint, malint Elementum vnum de medio
tollere, quàm Ignem, cuius naturam nimis feruidam eſſe ex quoti-
dianis ardoribus conijciunt, corporum naturis inſerere.
Dand. Mirum ſanè, quàm variæ legantur de Elementorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index