Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (326) of 795 > >|
340326DISSERTATIO lem diſtantiam, majoremve hac alterave linea exporrigi, eandemque
idcirco altitudinem in Tubo brevi, ſcilicet 6 pollicum, quam in
alio 2, 3, 4, pedum datum iri:
dubitabam igitur an hic non lateret
cauſa compoſita, quæ mihi imponeret;
in vacuo autem poſitus
Tubus demonſtrare poterat, an veram an erroneam concluſionem
formaviſſem:
examini inſerviit Tubus duos pedes longus, qui re-
cipienti immiſſus, e quo Aër, quantum fieri poteſt, educebatur,
tandem Aquæ immerſus eſt, quam rapuit ad altitudinem 4 {3/4} polli-
cum;
deinde Tubi partem ſuperiorem abrupi, ita ut inferior pars
modo eſſet 6 {1/4} pollicum, ex qua prius omnis Aqua ore exſucta erat,
tum recipienti includebatur, ex quo Aër iterum evacuatus fuit:
in
hunc Tubum, Aquæ immerſum, adſcendit liquor modo ad altitu-
dinem 4 {1/12} pollicum, &
quamvis per ſemihoram exſpectaverim,
altius non adſcendit:
repetii Experimentum eventu eodem: quam-
obrem tuto concludam liquores in Tubos longiores altius adſcende-
re quam in breviores;
proinde vim elevantem Tuborum eſſe ex-
porrectam ad magnam diſtantiam.
Commemoravimus hucuſque nonnulla cum hiſce gracilibus Tu-
bis capta Experimenta, oportebit nunc cauſam indicare elevantem
liquores, potiſſimum enim in hunc finem omnis hic Experimentorum
apparatus præmiſſus fuit.
Hæc autem cauſa hæret vel extra Tubum & liquores; vel in
liquoribus;
vel in Tubo; vel in Tubo & liquoribus ſimul: per-
curramus igitur hæc omnia, videamus quænam cauſa ſufficiens,
quænam non, eſſe poſſit, ut rejectis omnibus, quæ Experimentis
adverſantur, nec phænomena ſolvunt, reſtet tantum ſola vera &

genuina.
1. Cauſa, quæ extra Tubum & liquores foret, hoſque in Tu-
bum adigeret, ageret, vel magis premendo ſuperficiem liquoris in
vaſculo quam in Tubo, vel liquorem attraheret in Tubum ſurſum.
Quæ ſupra ſuperficiem liquoris in vaſculo plus ageret quam ſu-
pra liquorem cavo Tubi reſpondentem, poſſet eſſe vel Aër atmosphæræ
craſſior, vel fluidum quodcunque aliud ſubtilius.
Demonſtravi-
mus autem ſupra aliquoties Aërem craſſiorem non poſſe eſſe cauſam;
quia fluida adſcendunt in Tubos Capillares poſitos in vacuo, tum
quia graviores liquores altius plerumque adſcendunt levioribus, &

Mercurius nequaquam elevetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index