Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
331 309
332 310
333 311
334 312
335 313
336 314
337 315
338 316
339 317
340 318
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
351 329
352 330
353 331
354 332
355 333
356 334
357 335
358 336
359 337
360 338
< >
page |< < (318) of 530 > >|
340318M. VITRVVII POLL. neruorum labores reficiunt, percalefaciendo exugendoq́; caloribus è cor-
poribus humores vitioſos.
Aluminoſi autem cum diſſoluta membra cor-
porum paralyſi, aut aliqua vi morbi receperunt, fouendo per patentes
venas reſrigerationem contraria caloris vi reficiunt, &
ex hoc continen-
ter reſtituuntur in antiquam membrorum curationem.
Bituminoſi au-
tem interioris corporis vitia potionibus purgando, ſolent mederi.
Eſt
autem aquæ frigidæ genus nitroſum, vti Pinnæ Veſtinæ, Cutilijs, alijsq́;
locis ſimilibus, quod potionibus depurgat, per aluumq́; tranſeundo, etiam
ſtrumarum minuit tumores.
Vbi verò aurum, argentum, ferrum, æs,
plumbum, reliquæq́;
res earum ſimiles fodiuntur, fontes inueniuntur co-
pioſi, ſed hi maxime ſunt vitioſi.
Habent enim vitia contraria aquæ cali-
dæ, quam ſulphur, alumen, bitumen emittit, qui per potiones, cum in cor-
pus ineunt, &
per venas permanando neruos attingunt & artus, eos du-
rant inflando.
Igitur nerui inflatione turgentes, ex longitudine contra-
huntur, &
ita aut neuricos, aut podagricos efficiunt homines, ideo quod
ex duriſsimis, &
ſpiſsioribus frigidiſsimisq́; rebus intinctas habent vena-
rum raritates.
Aquæ autem ſpecies eſt, quæ cum habeat n n ſatis perlu-
cidas venas, ſpuma, vti flos, natat in ſummo colore ſimilis vitri purpurei.

Hæc maxime conſiderantur Athenis.
Ibi enim ex huiuſmodi locis & fon-
tibus, &
in Aſty, & ad portum Pyræeum, ducti ſunt ſalientes, è quibus bi-
bit nemo propter eam cauſam, ſed lauationibus &
reliquis rebus vtun-
tur.
Bibunt autem ex puteis, & ita vitant eorum vitia. Trœzeni non
poteſt id vitari, quod omnino aliud genus aquæ non reperitur, niſi quod
Cibdeli habent.
Itaque in ea ciuitate, aut omnes, aut maxima parte ſunt
pedibus vitioſi.
Ciliciæ verò ciuitate Tarſo flumen eſt nomine Cydnos,
in quo podagrici crura macerantes leuantur dolore.
Sunt autem & alia
multa genera, quæ ſuas habent proprietates, vti in Sicilia flumen eſt Hi-
mera, quod à fonte cum eſt progreſſum, diuiditur in duas partes, quæ pars
profluit contra Aetnam, quod per terræ dulcem ſuccum percurrit, eſt in-
finita dulcedine:
altera pars, quæ per eam terram currit vnde ſalfoditur,
falſum habet ſaporem.
Item Parætonio, & quo eſt iter ad Hammonem,
&
Caſsio ad Aegyptum, lacus ſunt paluſtres, qui ita ſunt ſalſi, vt habeant
inſuper ſe ſalem congelatum.
Sunt autem & alijs pluribus locis & fontes,
&
ſlumina, & lacus, qui per ſalifodinas percurrentes neceſſario ſalſi perfi-
ciuntur.
Alii autem per pingues terræ venas proſluentes, vncti oleo erum
punt, vti Solis (quod oppidum eſt Ciliciæ) flumen nomine Liparis, in
quo natantes aut lauantes, ab ipſa aqua vnguntur.
Similiter Aethiopiæ
lacus eſt, qui vnctos homines efficit, qui in eo natauerint:
& in India, qui
ſereno cœlo emittit olei magnam multitudinem.
Item Carthagini fons
eſt, in quo natat inſuper oleum odore, vti ſcobe, citreo, quo oleo etiam pe-
cora ſolent vngi.
Zacyntho & circa Dyrrachium, & Apolloniam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index