Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
321 307
322 308
323 309
324 310
325 311
326 312
327 313
328 314
329 315
330 316
< >
page |< < (327) of 795 > >|
341327DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
Quod autem fluidum Aëre ſubtilius attinet, id neque hic invo-
cari poteſt;
Quoniam enim Tubi recipienti Aëre vacuo incluſi ad ean-
dem altitudinem liquores elevent, oportebit ut id fluidum liberrime
tranſeat per poros vitrei recipientis, atque ita quoque plus agat in
ſuperficiem liquoris in vaſculo, quam in Tubo, prorſus eodem modo ac
de Aëre craſſiori dictum fuit;
verum quid impediet quominus illud flui-
dum ſubtiliſſimum ingrediatur liberrime ſupremum Tubi orificium &

cavitatem totam, atque ita premendo tantundem agat ſupra ſu-
perficiem liquoris cavo Tubi reſpondentis, quam ſupra ſuperficiem
liquoris in vaſculo;
non poteſt anguſtia Tubi hic criminari, quip-
pe fluidum quod per poros recipientis liberrime tranſit, poterit ad-
huc multo liberius tranſire per cavitatem Tubi millies &
forſitan cen-
ties millies amplioris, procul dubio enim pororum vitreorum anguſtia
cſt plus quam millies ſubtilior quam apertura Tubi capillaris, præterea
eadem facilitate ac per poros recipientis id fluidum tranſit, etiam
tranſibit per poros vitrei Tubi uſque in internam cavitatem, atque
ita preſſionem eandem exercebit ſupra ſuperficiem liquoris in vaſ-
culo &
in Tubo, unde elevatio inæqualis fieri nequit, nec aliquid
in Tubum ultra reliquam ſuperficiem liquoris aſſurget:
præterea
conceſſo aliquo fluido ſubtiliori, quod ſua preſſione majori ſupra
vaſculum, quam cavum Tubi ageret, quæro an non effectus vir-
tuti prementi proportionales erunt?
Nemo erit qui hoc in dubium
vocabit;
an igitur non altiſſime premi debebunt in Tubum liquo-
res leviſſimi, humillime graviſſimi, &
an non ſecundum legem hy-
droſtaticam altitudines liquorum erunt in ratione reciproca gravi-
tatum ſpecificarum?
nec hoc negari poteſt: ſed an hoc compro-
bant Experimenta in Capite 3 deſcripta?
nihil minus, apparet enim
in iis Mercurium non elevari, Aquam ſatis alte, altiſſime Uri-
nam, parum vero leviſſimum Alcohol:
quæ omnia hercle cla-
mitant evidentiſſime, non poſſe advocari fluidum ſubtilius quod,
ſua preſſione cauſa phænomenorum deſcriptorum foret:
non autem
opinor quemquam in tam abſonam &
& adverſus omnes Hydroſta-
ticæ leges illapſurum opinionem, fluidum tamen poſſe ſtatui cau-
ſam, quia magna quantitate agit in magnam ſuperficiem liquoris in
vaſculo, minori tantum in cavum Tubi, atque inde tamen adſcen-
ſum futurum;
ſi quis id nihilominus tueretur, reſponſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index