Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
351 339
352 340
353 341
354 342
355 343
356 344
357 345
358 346
359 347
360 348
361 349
362 350
363 351
364 352
365 353
366 354
367 355
368 356
369 357
370 358
< >
page |< < (330) of 672 > >|
342330Diſſertatio Vndecima fuerit ijs, quibus hoc primùm innotuit.
Dand. Philoſophantinon vacat de omnibus, quæcunque le-
gerit, experimentum ſumere, vt diſpiciat, an cum veritate con-
ſentiant:
ſatis eſt, ſi id dicamus, quod noſtros animos probabi-
litate percuſſit:
probabile autem, ait Cicero de Inuent. *eſt id,*
*quod verè fieri ſolet, aut quod in opinione poſitum eſt, aut quod*
*habet in ſe ad hoc quandam ſimilitudinem, ſiuè id falſum eſt, ſiuè*
*verum.
* Quare niſi pugnantia, ac minimè inter ſe cohærentia
loquantur Authores, quæ cœteroqui arreptæ philoſophandi me-
thodo non officiant, cur reijciamus?
Huiuſmodi ſunt, quæ attu-
liſti, Gradonice, &
cum ſalium motu, de quo nobis erat ſermo,
congruunt:
Eſto, in ſolo non ſatis ſirmo iaceremus fundamenta,
ſi his tantummodo experimentis niterentur admodum raris, quip-
pe quæ ſinè impendij &
iacturæ periculo non inſtituuntur:
ſed ſi hæc cum pluribus alijs non æquè dubijs conueniant
ineo, quod quæritur, opinionem, etiam fortaſſe naturâ cadu-
cam, fulciunt.
Maur. Quod verò ſalibus ſolutis ab aliarum particularum nexu
virtutem ſeſe agitandi tribuamus, quo motu impetere valeant
proximum aliud corpus, eiuſque particulas aliquando abſtrahere,
atque diſſoluere, non ideò negamus eorum motum externo impul-
ſuiuuari poſſe, vt validiùs aggrediantur alienas particulas.
Sic
cumin aquâ forti digeritur aliquandiu ex arenâ metallum, inci-
tantur abigniculis ſales, qui abſque illo tepore remiſſiùs moue-
rentur, adeoque etiam tardiùs metallum ſoluerent.
*Sic Hydrar-*
*gyrumin oxymelite ſcillitico diu agitatum, optimè incineratur,* ait
Mizaldus cent.
2. num. 75. *exinde aceto lotum purificatur, & ſic*
*ad multa vtile eſſe traditur:
* Non ſolùm enim agitatione illâ con-
funduntur partes tum oxymelitis, tum Mercurij, vt faciliùs ex-
ternę incurſioni pateat Mercurius, quem comminutum vſque-
quaque ambit oxymeli;
verùm etiam ſales ipſi tum mellis, tum
aceti, tum ſcille (cui magnam vim incidendi tribuit Galenus lib.
8. ſimpl. medic.) externo impetu concitati, atque diuulſi, acriùs
Mercurium inuadunt, &
ſoluunt in cinerem; aceto deinde eluitur
pars mellis ſulphurea, quæ adhæſit.
Dand. Sales ipſos ſuapte naturâ moueri, niſi ab aliarum parti-
cularum, &
potiſſimùm terræ, nexu coerceantur, mihi pariter
ſuadet aliquorum corporum ſponte ſuâ ſe agitantium motus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index