Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
351 329
352 330
353 331
354 332
355 333
356 334
357 335
358 336
359 337
360 338
361 339
362 340
363 341
364 342
365 343
366 344
367 345
368 346
369 347
370 348
< >
page |< < (320) of 530 > >|
342320M. VITRVVII POLL. darent baccas, nec myrræ glebulas, nec Cyrenis in ferulislaſer naſceretur:
ſed in omnibus terræ regionibus & locis, eodem genere omnia procrea-
rentur.
Has autem varietates regionibus & locis inclinatio mundi, & ſo-
lis impetus, propius aut longius curſum ſaciendo, tales eſſicit terræ humo-
res, quæ qualitates non ſolum in his rebus, ſed etiam in pecoribus &
ar-
mentis diſcernuntur.
Hæc non ita diſsimiliter efficerentur, niſi proprie-
tates ſingularum terrarum in regionibus ad ſolis poteſtatem tempera-
rentur.
Sunt enim Bœotiæ flumina Cephyſus, & Melas, Lucaniæ Cra-
this, Troiæ Xanthus, inq́;
agris Clazomeniorum, & Erythreorum, &
Laodicenſium, fontes ac flumina, cum pecora ſuis temporibus anni pa-
rantur ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo quotidie
potum, ex eoq́;
quamuis ſint alba, procreant alijs locis leucophæa, alijs lo-
cis pulla, alijs coracino colore.
Ita proprietas liquoris cum init in corpus,
proſeminat intinctam ſui cuiuſq;
generis qualitatem. Igitur quoniam in
campis Troianis proxime flumen armenta rufa, &
pecora leucophæa na-
ſcuntur:
ideo id flumen Ilienſes Xanthum appellauiſſe dicuntur. Etiamq́;
inueniuntur aquæ genera mortifera, quæ per maleficum ſuccum terræ
percurrentia recipiunt in ſe vim venenatam, vti fuiſſe dicitur Terracinæ
fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant imprudentes vita
priuabantur:
quapropter antiqui eum obſtruxiſſe dicuntur. Et apud Cy-
chros in Thracia lacus, ex quo non ſolum qui biberint moriuntur, ſed
etiam qui lauerint.
Item in Theſſalia ſons eſt proſluens, ex quo fonte, nec
pecus vllum guſtat, nec beſtiarum genus vllum propius accedit, ad quem
fontem proxime eſt arbor florens purpureo colore.
Non minus in Ma-
cedonia, quo loci ſepultus eſt Euripides, dextra ac ſiniſtra monumenti, ad-
uenientes duo riui concurrunt in vnum, accumbentes viatores pranſitare
ſolent, propter aquæ bonitatem.
Ad riuum autem qui eſt in altera parte
monumenti, nemo accedit, quod mortiſeram aquam dicitur habere.
Item
eſt in Arcadia Nonacris nominata terræ regio, quæ habet in montibus è
ſaxo ſtillantes frigidiſsimos humores.
Hæc autem aqua ςνγὸς ὕ{δι}ωρ no-
minatur, quam neque argenteum, neque æneum, neque ferreum vas po-
teſt ſuſtinere, ſed diſsilit, &
diſsipatur. Conſeruare autem eam, & conti-
nere nihil aliud poteſt, niſi mulina vngula, quæ etiam memoratur ab
Antipatro in prouinciam, vbi erat Alexander, per Iollam filium perla-
tam eſſe, &
ab eo ea aqua regem eſſe necatum. Item Alpibus in Cotti re-
gno eſt aqua, quam qui guſtant, ſtatim concidunt.
Agro autem Faliſco
via Campania in campo Corneto eſt lucus, in quo ſons oritur, vbi an-
guium &
lacertarum, reliquarumq́; ſerpentium oſſa iacentia apparent.
Item ſunt nonnullæ acidæ venæ fontium, vti Lynceſto:
& in Italia Vire-
na:
Campana Teano, alijsq́; locis pluribus, quæ hanc habent virtutem,
vti calculos in veſicis, qui naſcuntur in corporibus hominum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index