343329DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
2.
Nunc ad ipſos liquores accedamus, indagemus an in ipſis cau-
ſa adſcenſus ſit, aut eſſe poſſit. Nonnulli a tenacitate liquorum &
proinde ab adhæſione eorum ad latera tubi crediderunt adſcenſum
oriri, quorum Syſtema in Capite tertio attulimus, & inſolubiles ſi-
mul diſſicultates, quibus premitur: Alii, hoc obſervato, potius a
motu perpetuo, quo omnium fluidorum partes agitari opinabantur,
adſcenſum in Tubos deduxerunt, hi ſimul ſupponebant internos
Tuborum parietes eſſe aſperos & inæquales, atque inſtar ſpiræ
Archimedeæ habere inæqualitates contortas, has facile ſupra ſe ex-
cipere particulas liquorum, qui ſuo motu adſcendant, haud aliter
quam Aqua ope cochleæ Archimedeæ circumactæ elevatur: ſuam
ſtabiliebant ſententiam eo Experimento, quo impediri adſcenſum
probabant lævigatâ internâ ſuperficie oleo vel pinguedine: Ex hac
hypotheſi ſatis feliciter primâ fronte videbantur plurimis ſatisfeciſ-
ſe phænomenis: attamen nonnullis difficultatibus laborat hæc opi-
nio: 1°. Ex ea enim ſequitur, adſcenſum ejuſdem liquoris æque
altum fore, Tubo longiori vel breviori facto, quod Experimentis
adverſatur, quæ in Capite primo memoravimus. 2°. præterea ne-
ſcio an quidem ullis demonſtrari poſſit argumentis, ſuperficiem Tu-
borum aſperam in modum ſpiræ eſſe formatam, aut liquo-
rem in gyrum agi ut ſpiras ſupraſcanderet: ſed in gyrum aga-
tur liquor, dextrorſum vel ſiniſtrorſum agetur, agi dextrorſum
ſupponatur cum Tubum ingrediebatur: nuncinvertatur Tubus, ejus
ſpiræ igitur contrarium priori ductum habebunt; an liquor, cui Tu-
bus immergitur, directionem motus ſui ſimul invertit? niſi intelli-
genti animo cognoſcat contrario turbine ſibi nunc eundum eſſe, ad-
ſcenſus non fiet, quitamen obſervatur. 3°. Quicunque autem naturam
cochleæ Archimedeæ intelligit, novit in cochleam non adſcenſuram
Aquam, utcunque in turbinem agitatam, niſi ipſa cochlea cir-
cumvertatur, eam vero ita eſſe fabrefactam, ut Aqua in ipſa
ſemper deſcendat, cum adſcendit, quod hujus loci non eſt ut demon-
ſtrem. Motus quoque inteſtinus partium non poteſt cauſa adſcenſus
poni, quippe foret tum adſcenſus eo major, quo motus inteſtinus eſ-
ſet major, adeoque liquores efferveſcentes, aut calidiſſimi,
quorum partes vehementer commoventur, altius adſcenderent fri-
gidis, non ita agitatis, quod nequaquam verum eſſe