Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
351 339
352 340
353 341
354 342
355 343
356 344
357 345
358 346
359 347
360 348
361 349
362 350
363 351
364 352
365 353
366 354
367 355
368 356
369 357
370 358
< >
page |< < (331) of 672 > >|
343331De Aquis Fortibus. to perfundantur; vtiaccidit Oculis cancrorum, Lapidi Aſtroiti ſi-
ue Trochiti ſtellulis ſeu roſis inſignito, atque marmoribus quibuſ-
dam varijs:
Stellæ ſiquidem lapidis illius Stellarij ſunt exiguæ que-
dam rimæ, vt Microſcopium indicat, &
varium marmor ex diſſi-
milibus partibus compactum habet interuenia:
aceti igitur ſales
volatiles per rimulas illas ſe inſinuantes aggrediuntur lapidis ſeu
marmoris ſales, eâque in luctâ agitatur lapis, ſeu marmor:
id
quod etiam oculis cancrorum contingit.
Neque enim illis aſſen-
tior, qui huiuſmodi corpora ideò in aceto moueri putant, quòd
acetum penetrans in eorum venas indè aërem extrudat, qui in exi-
tu incurrens in acetum, motum illum efficiat:
ſimili ferè ratione
ac pyroboli accenſi flammam eiaculantes in oppoſitam plagam
promouentur, eo quòd flamma expanſa aërem multâ vi impellens
hunc inuenit repugnantem, ideoque in aduerſam plagam repellit
pyrobolum.
Hæc, inquam, non facilè admitto; plurima enim
ſunt corpora, quæ poris atque rimis æquè diſtinguuntur, &
æquè
patent aceti particulis, quę aërem incluſum excludant, neque
tamen illa ſimiliter mouentur in aceto:
aliquid igitur peculiare in
his, quæ mouentur, præſtat acetum, cui ſatis non eſt aërem in-
dè exturbare, quemadmodum in cœteris, quæ acetum quidem
admittunt, ſed quieſcunt.
Quare verò in aceto motus ille con-
tingit, non autem in vino?
niſi quia in vino ſales non ſunt ſoluti
&
exaltati, ſicut in aceto; ſpiritus enim, quibus vinum abundat,
licèt ſalibus tenuiores ſint, &
maximè mobiles cenſeantur, atque
fortaſſe aliquatenus in immerſi corporis meatus ſe inſinuent, tantæ
efficacitatis non ſunt, vt valeant adoriri particulas lapidis, illum-
que agitare.
Vis ſcilicet penetrandi non ex ſolâ particularum exi-
litate &
ſubtilitate pendet, ſed etiam ex ipſâ mobilitate. Hinc
acetum deſtillatum faciliùs penetrat, quia eius ſales volatiles in
deſtillatione ſe iuncti à ſalibus fixis, qui in capite mortuo rema-
nent, liberiùs valent ſeſe, pro ſuâ naturâ, agitare.
An non ſuc-
cus ex folijs iuniperi expreſſus minutam auri ſcobem triduò in eo
maceratam ſoluit inſtar aquæ, qua ad aureas literas, aut figuras
delineandas vti poſſumus?
Quidillud ſit, quod aureum puluiſcu-
lum valeat adhuc ſubtiliùs comminuere, non video præter ſales,
quos ſuccus ille continet:
id autem ſinè ſalium motu effici nequit.
Neque repugnabit Ariſtoteles, qui Problem. ſect. 23. quæſt. 22. quæ-
rens, *Cur ſaleliquari ocyùs aquâ ſalſâ, quàm dulci, poſſit?
*

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index