Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
341 325
342 326
343 327
344 328
345 329
346 330
347 331
348 332
349 333
350 334
351 335
352 336
353 337
354 338
355 339
356 340
357 341
358 342
359 343
360 344
361 345
362 346
363 347
364 348
365 349
366 350
367 351
368 352
369 353
370 354
< >
page |< < (329) of 677 > >|
345329LIBER TERTIVS. iudicare. Namin horologio declinante in ortum, punctum vbi tropicus ♑, horizontalem lineam ſecat,
11Orde fignorũ
aſcendentium
in tropicis.
verſus eam partem, in quam vmbra proijcitur, cum Sol oritur, qualis eſt ea, quę in occaſum vergit,
pertinet ad ♑, proximum infra lineam horizontalem in eodem tropico ad ♒, ſequens ad ♓, &
itade-
inceps, vtin priori figur a ſequuntur.
Puncta verò quæ in tropico ♋, vel in eodem tropico ♑, ab eiſdom
rectis occultis ex puncto E, per puncta ęquinoctialis lineæ inuenta eductis monſtrantur, ad ſigna oppoſi-
taſpectant.
Sic etiam punctum, vbi tropicus ♋, lineam horizontalem' diuidit, ad partes occidentales
horologii, in quas nimirum vmbra ſtyli proijcitur antemeridiano tempore, ſpectat ad ♋, ſequens infra
lineam horizontalem ad ♌, ſequens ad ♍, &
ſic deinceps, eo ordine, quem in dicta priori figura conti-
nent.
Inhorologio autem in occaſum declinante punctum, vbitropicus ♑, & linea horizontalis ſe mu-
tuo interſecant ad partes orientales horologii, in quas videlicet vmbra gnomonis tempore pomeridiano
2210 cadit, pertinet ad ♋, proximum verò in eo tropico infra lineam horizontalem ad ♊, &
ſequens ad ♉,
&
ſic ordine, prout in eadem figura priori continentur. At vero punctum illud in quo tropicus idem ♋,
&
horizontalis linea ſe interſecant, ad partes quoque orientales horologij, pertinet ad ♑, proximum de-
inde in eodem tropico infra horizontalem lineam, ad ♐, &
ſequcns ad ♏, & ita deinceps, vt infigura
collocantur.
Semper tamen lineæ ſingulæ ex E, procedentes pertinent ad ſigna oppoſita in duob{us} tro-
picis, ita vt ſi vnum punctum vnius lineæ in vno tropico ſpectat ad ♏, alterum punctum eiuſdem lineæ
in altero tropico pertineat ad ♉, &
contra, & c.
DEINDE in ſecunda figura dicti ſcholij interuallo L D, quod in horologio inter centrum L, & pun
ctum D, interijcitur, vbi ſe mutuo interſecant linea æquinoctialis, horizontalis, &
linea horæ 6. ſuma-
tur æqualis E F, in recta E C, &
in F, fiat angulo illi, quem recta L D, (ſi ducta eſſet) inter centrum L,
3320&
punctum D, interiecta cum linea æquinoctiali conſtituit, æqualis angul{us} E F G, ca conditione, vt
centro E, poſito in centro L, &
puncto F, in puncto D, recta F G, lineæ æquinoctiali congruat. Poſt
hæc, interualla rectæ F G, inter F, &
ſignorum lineas interpoſita transfer antur in lineam æquinoctialem
ex puncto D, eo ordine, quem haberent, ſi recta F G, æquinoctiali lineæ congrueret, imprimendo puncta
in linea æquinoctiali.
Nam ſi puncta hæc æquinoctialis lineæ cum reſpondentibus punctis, quæ in tropi-
cis inuenta ſunt, coniungantur, deſcripta erunt aſcendentia ſigna, vt pri{us}.
Ordo autem ſignorum aſcen
44Ordo aſcenden
tium ſignorum
in linea æqui-
noctiali.
dentium in linea æquinoctiali hic eſt in horologio in ortum vergente.
Primum punctum infra horizonta-
lem lineam ratione proximè dicta inuentum tribuendum eſt ſigno ♉, ſequens ſignis ♊, &
♏, & ſequens
ſigno ♑, &
ita deinceps, vt infigura poſteriori poſita ſunt: proximum autem punctum ſupra lineam ho-
rizontalem pertinet ad ♓, ſequens verò ad ♒, &
♍, & ſic deinceps, prout eadem figura indicat. In
5530 horologio autem in occaſum vergente, dandum erit primum punctum in linea æquinoctiali repertum in-
fra lineam horizontalem ſigno ♓, &
ſequens ſignis ♒, & ♍, atque ita ordine, prout in figur a dicta cer-
nuntur eſſe collocata:
Primum verò punctum ſupra horizontalem lineam pertinebit ad ♉, ſequens au-
tem ad ♊, &
♏, & ſic deinceps, veluti in eadem dicta figur a deſcribuntur.
PORRO ſigna aſceadentia vltra lineam horizontalem producta dant eadem ſigna in horologio
inferiori, ſi tamen portio illa abſciſſa à linea horizontali inuertatur, vt ſupra non ſemel iam dictum eſt.
PROBLEMA 10. PROPOSITIO 10.
6640
HOROLOGIVM Italicum à Verticali circulo declinans
deſcribere.
SECETVR circulus Ma Nb, ex L, deſcriptus, per ea, quæ in ſcholio propoſ. 1. lib. 1. ſcri-
77Deſcriptio ho-
rologii Italici
à meridie in or
tum declinan-
tis.
pſimus, in arcum diurnum tropici ♋, a N b, &
arcum diurnum tropici ♑, d N e, ita vt rectæ a b,
d e, ſecent ad angulos rectos rectam M N, quæ communis ſectio eſt Aequatoris, &
Meridiani.
Diuiſo deinde bis eo circulo in partes 24. æquales, primum facto initio à puncto a; Deinde à pun
cto d, ita vt a, ſit hora 24.
tropici ♋, & proximum punctum verſus N, hora 23. & c. at d, ſit hora
24.
tropici ♑, & proximum punctum verſus N, hora 23. & c. inueniemus per hæc puncta diui-
8850 ſionum in vtroque tropico puncta horarum ab occaſu, horologiumq́ue Italicum perficiemus nõ
aliter, atque horizontale Italicum conſtruximus propoſ.
10. ſuperioris libri. Eadem enim pror-
ſus demonſtratio huc accommodari poteſt.
Exempli cauſa. Ex f, puncto horæ 16. tropici ♋,
ducta recta per centrum L, ſecat æquinoctialem lineam in g, puncto, per quod ſi ex C, centro ho
rologii recta emittatur, ſecabitur tropicus ♋, in h, puncto horæ 16.
ab occaſu. Sic etiam recta
ex m, puncto horæ 21.
tropici ♑, per L, ciecta ſecat æquinoctialem lineam in puncto n, per quod
recta ducta ex C, ſecat tropicum ♑, in p, puncto horæ 21.
Pari ratione linea recta ex q, puncto ho-
ræ 14.
tropici ♑, quæ quidem in arcu nocturno d M e, continetur, ducta per L, ſecat lineam æqui
noctialem in r, puncto, per quod recta ducta ex C, ſecat tropicum ♑, in arcu nocturno in t, pun
cto horæ 14.
Hac ratione tamen inuenientur ſolum puncta illarum horarum, quæ in ſemicirculo
A N B, cuius diameter A B, æquinoctiali lineæ æquidiſtat, continentur, propterea quòd

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index