Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
341 319
342 320
343 321
344 322
345 323
346 324
347 325
348 326
349 327
350 328
351 329
352 330
353 331
354 332
355 333
356 334
357 335
358 336
359 337
360 338
361 339
362 340
363 341
364 342
365 343
366 344
367 345
368 346
369 347
370 348
< >
page |< < (325) of 530 > >|
347325DE ARCHITEC. LIB. VIII. b{us} II. Aemili{us} Prob{us} in Alcibiade, & alij. Vide etiam Stephanum lib de Vr-
bib{us}.
Fuit temp{us}, cum Hermola{us} hunc locum ita legeret. Et maſtis vſque ad
portum pyræeum, pro tubis, quos mammatos, vt putabat Plini{us} lib.
XXXV. cap.
XII. vocaret. Verùm rectè ſe poſtea emendauit, & in Aſty pro Athenis hîc, &
apud Plinium pro tabulis mammatis, tegulis hamatis legit.
Priorem tamen ei{us}
ſententiam Alciat{us} lib.
XI. Cod. ſequut{us} eſt.
Ad portum Piræum. ] Piræë{us}, eſt enim quatuor ſyllabarum nomen, por-
t{us} eſt, &
emporium Athenarum, vt tradunt Strabo lib. IX. & Plini{us} lib. IIII.
cap. XII. Eum tres port{us} habere ſcribit in Atticis Pauſani{as}.
Troëzeni non poteſt id vitari. ] De hac re ita Plin. lib. XXXI. cap.
II. refert. Aquarum culpa in Troë ɀene omnium pedes vitia ſentiunt. Eſt autem
Troë ɀene oppidum Achaiæ.
Flumen eſt nomine Cydnos. ] Cydn{us} tradente Vibio Sequeſtro per
mediam vrbem Tarſon Ciliciæ decurrit.
Simile legitur apud Plinium lib. V. cap.
XXVII. Ex Tauro monte oritur, ſi credim{us} Arriano de geſtis Alexandri lib.
II.
Quint{us} Curti{us} lib. III. ſcribit de eo in hunc modum. Cydn{us} inclyt{us} amnis,
non ſpatio aquarum, ſed liquore memorabilis, quippe leni tractu è fontib{us} latens,
puro ſolo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placidè manantem alueum tur-
bent.
Itaque incorruptibilis, idem\’ frigidißim{us}, quippe multa riparum amœnita-
te inumbrat{us}, vbique fontib{us} ſuis ſimilis, in mare euadit.
Aſſerit Solin{us} cap. LI.
gentili lingua Syros quicquid eſt candidum, Cydnum vocare.
Vnde huic amni da-
tum nomen.
Podagricis mederi autores ſunt Plini{us} lib. XXXI. cap. II. & Stra-
bo lib.
XIIII. Frigidißimum eſſe ex libro Galeni de procatarcticis cauſis facilè
con eceris.
Vti in Sicilia flumen eſt Himera. ] Hoc flumen Steſichor{us} apud Vi-
bium Sequeſtrum ait in du{as} findi partes:
vna in Tyrrhenum mare, altera in Lybi-
cum decurrere.
Solin{us} Himereum vocat, tradit\’ cœleſtib{us} mutari plagis, ama-
rum eſſe, dum in Aquilonem fluit, dulcem, vbi ad meridiem flectitur.
Vncti oleo erumpunt, vti Solis, & c. ] Hoc Plini{us} lib. XXXI. cap.
II. ita in meliorib{us} codicib{us} refert. Polyclyt{us} (inquit) aſſerit expleri olei vicem
iuxta solos Ciliciæ fontem.
Theophrast{us} hoc idem in Aethiopia, eiuſdem nominis
fonte.
Lyc{us} in Indiæ terris fontem eſſe, cui{us} aqua lucernæ ardeant. Idem Ecbata-
nis traditur.
Solin{us} cap. XLIII. in Aethiopia non longè ab Heliutrape Za ſcribit
eſſe lacum, quo perfuſa corpora velut oleo niteſcunt.
Audio etiam nunc Degernſeæ
Bauariæ loco fontem eſſe, ex quo ſummo oleum quotidie habeatur.
Aduertendum
autem, quod oleum in hoc autores vocant, eſſe liquidum bitumen, quod quia oleo ſi-
mile eſt, &
propter pinguitudinem ad lucernarum lumina olei vice vti ſolerent,
oleum appellarunt, vt nunc petroleum, quòd è ſaxis effluat.
Odore vti ſcobe citreo. ] Fortaßis ſcribendum, odore vti ſcobis citreæ,
aut citreorum, id eſt odore ramentorum, ſiue ſcobis citreorum, quib{us} odor acerri-
m{us}, autore Plinio lib.
XV. cap. XXVIII. Neque tamen neſcio ita de his præcipi,
vt ſcobis genere dicatur maſculino, teste Grammatico Phoca, ſcobs verò fœminino
Priſciano tradente.
Ei{us} autem fontis meminit autor libelli de mirabilib{us} auditu,
Aristotelis enim non eſſe multis coniecturis poſſum{us} demonſtrare:
&

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index