Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (242) of 434 > >|
347242DE CENTRO OSCILL. que obſtaculorum; prout ipſa quoque hæc aëris reſiſtentia
in cauſa eſt, cur ſimplex pendulum motum ſuum non con-
tinuet, ut maxime in Hypotheſi Hugeniana ad eandem
aſcendere debeat altitudinem, a qua deſcendit.
XI.
Litteræ Dni Marchionis de l’Hôpital ad Dum Huge-
nium, in quibus contendit, ſeregulam hujus Au-
ctoris de Centro oſcillationis penduli compoſiti
demonſtrare per cauſam Phyſicam, & re-
ſpondere ſimul Dno Bernoulli.
Ante aliquot annos, cum admiratione legi eruditum tuum
de centris Oſcillationis tractatum, &
pleniſſime mihi
perſuaſum eſt veras eſſe demonſtrationes tuas.
Interea cum
Acta Lipſienſia nuper mihi ad manus venerint, inveni in actis
menſis Julii anni 1686.
relationem tuæ hac de re cum Dno
Abbate Cateleno controverſiæ, à Dno Bernoulli factam, qui
tuam ſententiam amplectitur, uti certe debent, quicunque
aliquem inter Geometras locum ſe tenere contendunt.
Sed
attonitus vidi, finem ratiocinii quo utitur, contrarium eſſe
tuis demonſtrationibus:
unde ad illud ſedulo examinandum
perductus fui, &
cognovi, quod utatur principio veriſſimo,
licet in eodem applicando fallatur;
illud enim principium,
uti demonſtrabo, ducit ad eandem veritatem, quam probaſti
in 5a tua propoſitione.
Sit D A B virga inflexilis & ſine gravitate, mobilis circa
11TAB. XXVIII.
Fig. 6.
punctum fixum D, ad quam annexa ſint 2 pondera æqualia
A &
B; & ſit diſtantia B D a puncto fixo quadrupla di-
ſtantiæ A D, quæritur longitudo D G penduli ſimplicis
iſochroni, id eſt, quod movetur cum eâdem celeritate ac pen-
dulum compoſitum.
Ad ſolvendum hoc problema, conſidero velocitates, cum
quibus corpora A &
B incipiunt deſcendere in primo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index