Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (595) of 568 > >|
348595SYSTEMA SATURNIUM. tiori, appulſu nimirum ad fixas inveſtigavit, eadem fere qua
&
nos amplitudine definiit, paullum tantum excedens: Sa-
turni enim maximam 72″ continere aſſerit, Jovis item maxi-
mam 68″, quæ mihi ſunt 68″ &
64″. Certum autem eſt non
magis in Venere, quam in Jove aut Saturno dimetiendis, er-
rori obnoxiam eſſe rationem noſtram.
Et Veneris quidem
diametrum Hevelius quoque, ad Lunæ maculas inſtituta com-
paratione, tantum 82″ ſe inveniſſe teſtatur cum circa peri-
gæum verſaretur, unde diameter ejus maxima non multum ſa-
nè noſtram ſuperabit.
Porro illud in methodo à nobis tra-
dita commodiſſimum accidit, quod nec Lunæ, nec ſideris cu-
juſquam conjunctionem, cum eo quem metiri volumus pla-
neta, opperiri neceſſe eſt, ſed omni tempore ejus uſus con-
ceditur.
Nec ad planetarum tantum diametros pertinet, ſed
ad lunares quoque maculas accuratè deſcribendas, comitum-
que Jovialium diſtantias accipiendas rectiſſimè adhibebitur.
Ad planetarum autem diametros longis atque optimæ notæ
teleſcopiis opus eſſe ſciendum eſt.
Nec negligendum in Ve-
nere ac Mercurio, ut fuligine leviter inficiatur lens oculo pro-
xima, quo perfectius planetæ ambitus circùm terminetur.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index