Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
341
341 (221)
342
342 (222)
343
343 (223)
344
344 (224)
345
345
346
346
347
347
348
348 (225)
349
349 (226)
350
350 (227)
< >
page |< < (226) of 824 > >|
349226PHYSICES ELEMENTA
LIBRI II. Pars II.
De Motu & Reſiſtentiâ Fluidorum.
CAPUT VI.
De celeritate fluidi, ex preſſione fluidi ſuperincum-
bentis.
FLuidum inferius a ſuperiori premitur, & quidem
æqualiter omnes partes verſus hæc preſſio dirigitur, &

æqualiter omnes partes verſus fluidum conatur recedere;
idcirco ſi preſſio ab una parte tollatur, ad illam partem
11794. movetur fluidum;
& non intereſt a quacunque parte preſſio
tollatur, eadem celeritate movetur;
quod Experimentis
in capite de fluidis proſilientibus memorandis confirma-
tur.
Ad eandem profunditatem celeritas eſt etiam ubique ea-
dem, propter preſſionis æqualitatem ;
mutata vero 22707. 708. funditate mutatur celeritas.
Hanc dicimus preſſione communicari velocitatem, non
33795. autem particulas hanc cadendo acquirere:
primæ enim par-
ticulæ quæ exeunt, non lentius illis, quæ ſequuntur, moven-
tur.
Præterea non tantum exeunt quæ deſcendunt, ſed &
quæ lateraliter adfluunt;
moveturque particula preſſione
omnium particularum circumambientium exceptis illis quæ
in motu præcedunt, &
ita particula, quæ deſcendit, non
tam a ſuperincumbentibus a quibus ſtatim ſeparatur, cum
ipſis velocius debeat agitari, ſed præcipue lateralium preſ-
ſione velocitatem acquirit, duratque preſſio hæc, donec
particula a reliquis ſeparatur, &
aliæ locum quem occupabat
impleverint, &
non ulterius; ab inſequentibus enim, eàdem
velocitate agitatis, accelerari non poteſt.
Unde ſequitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index