Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (29) of 213 > >|
3529IN LIB. DE COLORIBVS. candida & atra nuncupari. Terra ſimiliter eſt alba,
ſuapte natura:
quamuis, quod multa ſuſcipiat, o-
mniúmque ſit materia, varios ſumat colores.
IGNIS
AVTEM
, ET SOL FLAVA.
Ponit principium ap-
parentium colorum.
verum notandum eſt, ignem &
Solem, vt explicat Alexander in Quęſtionum natura
lium libro primo, cap.
ſecundo, eſſe albos; fieri tamen
flauos, ignem quidem, à fumo &
humido, cui permi-
ſcetur, &
in quo pabulatur: Solem verò, à vaporibus,
quos lumen penetrat;
& ob quos manè, quaſi purp@-
raſcit, cùm meridie flaueſcat magis.
nam matutino
tempore, vapores craſsiores, humidiorésque ſunt, &

minus diſsipati;
meridiano autem, exiliores, magísq.
diſiecti. quò etiam fit, vt meridie lumen ſit ſplendi-
dius, &
Sol candidus appareat. Cæterùm ingerit ſe
dubitatiuncula, quare, cùm dixerit de terra, quod ſit
alba ſua natura, ſed propter tincturam ſiat multico-
lor;
non idem aſſeruit de igne & Sole, quod albi ſci-
licet ſint, ſed inficiantur fumo &
vaporibus? Cui ſa-
tisfaciendum eſt quod Sol &
ignis propriè dicuntur
albi, eo quod ſint corpora longè omnium lucidiſsi-
ma;
& impropriè, flaui, quia tales nobis apparent. qua
re fortaſsis in propria ſua ſphæra, vbi nulli alienæ, &

peregrinę materiæ cõmiſcentur, quod iam antea quo
que monuimus, albicant.
Deinde Ariſtoteles libro de
Senſu, cap.
de ſapore, album ſub flauo poſſe compre-
hendi author eſt.
Atque hinc ſoluere eſt & aliud, qua
re, cum elementa nullum neq.
colorem, neque figu
ram ſibi vendicent, hic author dicat aërem, &
aquam
eſſe alba, ignem autem &
Solem flauas? nam iam di-
ctum fuit, quod propter ſuam perſpicuitatem, alba
eſſe exiſtimantur.
vel aliter, mixta, in quibus aër, &
aqua prępollent, album colorem aſciſcunt, velut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index