Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
341 39
342 40
343 41
344 42
345 43
346 44
347 45
348 46
349 47
350 48
351 49
352 50
353 51
354 52
355 53
356 54
357 55
358 56
359 57
360 58
361 59
362 60
363 61
364 62
365 63
366 64
367 65
368 66
369 67
370 68
< >
page |< < (48) of 778 > >|
35048VITELLONIS OPTICAE
121. Lineam datam in duob{us} punctis taliter ſecare, ut ſui toti{us} proportio ad unã ſuarum
extremarum partium ſit ſimilis proportioni alteri{us} extremæ partis ad eam partẽ, quæ utraſ
interiacet ſectiones. E 10 p 6 element.
Eſto data linea a b, quam ſecundum modum propoſitum debemus diuidere. Diuidatur itaq; ſe-
cundum proportionem, quam libuerit:
& ſit diuiſa in puncto c: & ſit pars eius a c maior quàm pars
373[Figure 373]a d c b cius c b.
Quia itaq; propoſitæ ſunt nobis tres
lineæ a b, a c, c b:
diuidatur ergo per 119 huius
linea a c ſecundum portionem lineæ a b ad li-
neam c b:
fiatq́; diuiſio in puncto d ita, ut ſit proportio lineæ a d ad lineam d c, ſicut lineæ totius a b
ad lineã c b.
Palàm ergo, quòd linea a b eſt modo propoſito diuiſa: eſt enim proportio totius lineæ
a b ad unam extremarum ſuarum partium, quæ eſt c b, ſicut reliquæ ſuæ partis extremę, quæ eſt a d,
ad partem, quę utraſq;
interiacet ſectiones, quę eſt d c. Patet ergo factum eſſe, quod proponebatur.
122. Diuiſa linea recta taliter, ut ſuitoti{us} proportio ad unam ſuarum extremarũ partium
ſit ſimilis proportioni partis alteri{us} extremæ ad eam ſui partem, quæutraſ interiacet ſectio-
nes: ſi fuerint lineæ ductæ abuno termino datæ lineæ, & à punctis ſectionum æquidiſt antes in-
ter ſe: à termino́ reliquo datæ lineæ producatur linea ſecans illas tres æquidiſtantes: erit linea
producta ſecundum eandem proportionem diuiſa. Alhazen 10 n 6.
374[Figure 374]c h z b d g d
Sit linea a b diuiſa in punctis g & d taliter, ut lineę
a b ad lineam d b ſit proportio, ſicut lineæ a g ad li-
neam g d:
& ab uno termino datę lineæ, qui eſt b, &
à punctis ſectionũ g & d per 31 primi ducantur lineæ
ad inuicem æquidiſtantes, quæ ſint b c, d h, g z:
& ab
altero termino datæ lineæ, quę eſt a, producatur li-
nea ſecans illas æquidiſtantes in punctis z, h, c, quæ
ſit a z h c.
Dico, quòd linea a c ſecundũ hanc propor-
tionem erit diuiſa.
Cũ enim linea d h ſit æquidiſtans
lineæ g z ex hypotheſi, erit ex 2 p 6 proportio lineæ
a z ad lineã z h, ſicut lineæ a g ad lineam g d.
Et cum
linea b c ſit æquidiſtans lineæ d h, erit per eandem 2
p 6 & 18 p 5 proportio lineæ a b ad lineam b d, ſicut
lineæ a c ad lineam c h:
ſed ex hypotheſi fuit propor-
tio lineæ a b ad lineam b d, ſicut lineæ a g ad lineam
d g.
Erit ergo per 11 p 5 proportio lineæ a c ad lineam
c h, ſicut lineæ a z ad lineam z h.
Linea ergo a c, quæ
producitur à puncto a termino lineæ datæ, ſecat du-
ctas lineas æquidiſtantes b c, d h, g z, & ſecatur per illas ſecundum proportionem partium diuiſio-
nis lineæ datæ a b.
Et hoc eſt propoſitum.
123. Linea in duob{us} punctis taliter diuiſa, ut ſui toti{us} proportio adunam ſuarum extre-
marum partium ſimilis ſit proportioni alteri{us} extremæ partis ad eam ſui partem, quæ utraſ
interiacet ſectiones: ſi ab uno termino illi{us} lineæ, & à punctis ſectionis ducantur tres lineæ con
currentes in punctum unum, & ab alio termino producatur linea ſecans illas tres ductas: erit
linea producta ſecundum prædictum modum pro
portionaliter diuiſa. Alhazen 8 n 6.
375[Figure 375]e c q h m z b d g a
Eſto linea propoſita a b taliter diuiſa in punctis g
& d, ut ſit proportio totius lineæ a b ad lineam b d,
ſicut lineæ a g ad lineam g d:
& à puncto b, & à pun-
ctis ſectionũ g & d ducantur tres lineæ concurren-
tes in unum punctũ e, quę ſint g e, d e, b e:
& à pũcto
a ducatur linea, quæ ſit a c, ſecãs illas tres lineas, ſci-
licet g e in puncto z, & d e in puncto h, & b e in pun-
cto c.
Dico, quòd erit proportio lineæ a c ad lineam
c h, ſicut lineæ a z ad lineã z h.
Ducatur enim à pun-
cto h linea æquidiſtans lineæ a b per 31 p 1, quę ſit q
h.
Palàm ergo per 13 huius, quoniã proportio lineæ
a b ad lineam b d, conſtat ex proportionibus lineæ
a b ad lineam h q, & lineæ h q ad lineã b d.
Sed quo-
niam linea q h ęquidiſtat lineę a b, erit per 29 p 1 an
gulus c q h ęqualis angulo c b a:
ſed angulus c b a eſt
communis ambobus trigonis a b c & q h c:
ergo per
32 p 1 illa trigona ſunt ęquiangula.
Ergo per 4 p 6 erit proportio lineę a b ad lineam q h, ſicut lineę a
cad lineam c h.
Similiter quoq; trigona q e h & b e d ſunt ſimilia. Eſt ergo proportio lineę q h ad li-
neam b d, ſicut lineę h e ad lineam d e.
Proportio ergo lineę a b ad lineam b d per 13 huius componi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index