Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1
page |< < (227) of 824 > >|
350227MATHEMATICA. LIB. II. CAP. VI. ctionem fluidi in particulam, qua actione velocitas particulæ
communicatur, pendere a tali deſcenſu particularum quo
locus a particula occupatus impletur.
Deſcenſus autem hic-
11TAB XXXIII.
fig. 1.
ce, ſi A ſit particula mota, cujus diameter ſit d e, quo-
modocunque concipiatur, valet deſcenſum totius colu-
mnæ BC ad profunditatem d e, poſitâ C in ſuperficie fluidi;
& vis in hoc deſcenſu acquiſita tota impenditur actione
in particulam motam, cui ergo vis communicatur æqualis
illi quam columna hæc BD in deſcenſu hoc per d e acquirit,
eſtque hæc æqualis illi quam particula acquireret cadendo
ab altitudine CB .
22471.
Hinc ſequitur fluidum preſſione fluidi ſuperincumbentis,
33796. (ab hac enim pendet etiam preſſio lateralis) ex foramine
ea proſilire velocitate, quam corpus acquirit cadendo à ſupre-
ma fluidi ſuperficie ad for amen uſque;
ſepoſitâ nempe, ut
in hac demonſtratione, partium cobæſione, quæ licet exi-
gua ſit, in fluidis plerisque tamen obſervatur;
qua cohæ-
ſione particulæ exeuntes retinentur;
ideoque retardantur.
Sed & præter hanc retardationem, quæ ab ipſo fluido pen-
det, ex variis aliis cauſis extraneis velocitas fluidi minuitur,
de quibus in capite ſequenti agam.
Machina
Qua Experimenta de Fluidis proſilientibus inſti-
tuuntur.
Parallelopipedum ligneum AB, longitudinis & latitudi-
44797. nis quindecim pollicum, &
altitudinis duorum pedum, a-
55TAB. XXXIII.
fig. 2.
quâ impletur;
ita diſponitur ut fundus ejus elevetur circi-
ter decem pollicibus ſupra fundum horizontalem arcæ li-
gneæ CD, cujus longitudo eſt fere quatuor pedum, latitu-
do unius pedis cum ſemiſſe, profunditas quinque aut ſex
pollicum.
In F, ad altitudinem circiter ſedecim pollicum ſupra fun-
dum arcæ CD, hæret tubus æneus horizontalis, cujus ca-
vitatis diameter excedit ſemipollicem;
pars anterior lami-
nâ clauditur, in cujus medio foramen datur diametri par-
tis duodecimæ unius pollicis:
foramen hocce clauditur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index