Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (343) of 672 > >|
355343De Luce Ignis. dixiſſet, Diaphanum eſſe id, quod eſt aſpectabile propter lumen,
lumen verò, quod definit *Actum Diaphani, quâ Diaphanum eſt,*
eſſe id, per quod Diaphanum conſtituitur Diaphanum, hoceſt,
aſpectabile propter lumen.
Quæ definiendi ratio longè abeſt à Phi-
loſophi Sapientiâ.
Sed Interpretes miſſos faciamus; & huic ver-
bo, cum *Perſpicuum* dicimus, hæc ſubiecta ſit notio, *quod cor-*
*poris diſſiti aſpectum non impedit, etiamſi inter illud &
oculos in-*
*terijciatur;
* neque enim alia videtur eſſe Diaphani ratio, quà Dia-
phanum eſt;
cum videndi quippe facultate confertur id, quod
apparet, &
aſpicitur; idcirco tranſparens & perſpicuum illud eſt,
trans quod, &
per quod videri aliquid poteſt. Quare autem per
aërem volantes auiculas, per aquam natantes piſces, per feneſtra-
rum vitra, quid ab hominibus in proximâ plateâ agatur, proſpi-
cere valeamus;
contra verò nos lateant & ſcena, quæ ſipario ob-
tenditur, &
ſub nauigij foris collocatæ merces, & captiui in fer-
reâ arcâ theſauri, vno verbo, quare hæc quidem corpora perſpi-
cua ſint, illa autem opaca, non ſatis explicari poſſe exiſtimo, niſi
etiam, qua ratione lux propagetur innoteſcat.
Illud ratum ac fir-
mum ſit, lucis rationem, quamuis per ſe aſpectabilis ſit, per ſe
tamen &
proximè ad videndi facultatem non referri, perſpicuum
vero, quâ peſpicuum eſt, aſpectui reſpondere:
hinc de fonte Apo-
no Claudianus cecinit
Denſus nube ſuâ, tactuque immitis, & hauſtu,
Sed vitreis idem lucidus vſque vadis.
Conſuluit Natura ſibi, ne merſa lateret,
Admiſitque oculos, quò vetatire calor.
Maur. Ante omnia ſtatuere oportet, vtrum Lux Natura quæ-
dam ſit, an veròijs, quæ naturæ alicui attribuuntur, &
in Scho-
lis Accidentia paſſim dicuntur, annumeranda ſit.
Et quidem
primam illam lucem (de qua loquens S.
Baſilius hom. 2. in Hexaëm.
ait *Prima Dei uox lucis naturam creauit,* pauciſque interiectis
addit, *Aër autem omni ex parte illuſtrabatur;
immò uerò totam*
*immixtam ſibi per omnia lucem babebat)* corpus quoddam fuiſſe,
quod &
natura eſſet, & aëri commiſceretur, ſplendorem vſque-
quaque emittens, plurimi Sacrorum librorum Interpretes opinan-
tur, atque ipſa Diuini imperij forma, *Fiat lux,* ſatis apertè indi-
cat;
nam, vt idem S. Baſilius loquitur, *imperium boc, opus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index