Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (344) of 672 > >|
356344Diſſertatio Duodecima *erat; mox enim fiebat natura, qua vnâ nibil poſſit bumana ratio-*
*cinatio comminiſci, &
excogitare, quo ſe oblectet ſuauiùs. * Poſt-
quam verò facta lux tenebras, quæ ſuper faciem abyſſi erant, diſ-
cuſſit, &
à Diuino opifice laudata eſt, quòd eſſet bona, diuiſa eſt
à tenebris, ita vt lux dies appellaretur, tenebræ Nox, &
ex vtriſ-
que Dies vnus componeretur, *ſiue illâ luce ſuum ſplendorem diſ-*
*fundente, ſeque rur ſum contrabente, idque pro menſurâ à Deode-*
*finitâ,* iuxta eiuſdem S.
Doctoris ſententiam, ſiue illâ in molem
vnam compactâ, quæ terraquei globi partem alteram illuſtraret,
alteram tenebris obductam relinqueret, &
certâ lege in gyrum acta
primo illo triduo, antè formatum Solem, eò rediens, vnde mo-
tum inchoauerat, diei menſuram conſtitueret.
Qui proféctò mo-
tus, ſiue circuitus fuerit, ſiue lucis porrectio &
ſubinde contra-
ctio, multo probabiliùs tribuitur corpori per aërem diffuſo, quàm
qualitati.
Dand. De primæ illius lucis naturâ corporeâ plurimorum eſt
opinio conſentiens, quibus me fateor adhærere:
quin etiam non
me inconſultâ temeritate ductum putarem, ſi lucem illam Ignem
fuiſſe affirmarem;
quandoquidem ijſdem characteribus Aleph, Vau,
Reſc, vnius puncti mediæ literæ Vau appoſiti aut impoſiti diſcrimi-
ne, exprimitur Vr, ſcilicet Ignis, &
Or ſcilicet lux, vt quidam He-
braicæ linguæ periti notârunt;
ideò fortaſſe vtrumque Diuinus
Scriptor ſignificauit.
Certè adſtipulator accederet S. Cæſarius S.
Gregorij Nazianzeni frater, qui dialogo 1. ſic interrogantem in-
ducit, *Cupimus ex te diſcere de ortu Ignis:
Nuſquam enim in*
*Scripturâ legimus, quod dixerit Deus, Fiat ignis:
* & reſpondet; *Omniũ*
*maximè efficax est natura ignis, uidetur que conſiſtere, &
latitare in*
*creatione terræ.
Quando lapidem percuſſeris, ex eo concipitur ignis; *
*&
ferro colliſo ſimiliter effici ſolet. Sed & lignis colliſis conſimiliter *
*conſpicitur, ut ostendit axis in curru ex preſſurâ oneris ardens*
*per admistum ignem.
Neque id tantùm, ſed & molæ ſi circum- *
*agantur inanes, apparet ignis exiliens:
ad quarum ſimilitudi-*
*nem &
nubium colliſiones ventis impulſarum efficere fulgura con- *
*ſueuerunt.
Omnia cnim igni miſta ſunt, vt inquit Petrus il-*
*le claues regni cœlorum geſtans.
* Et poſt pauca iterum interro-
ganti, *Vbinam dixerit Deus, Fiat ignis,* reſpondet, *Moſes*
*ſcribit, &
dixit Deus, Fiat lux, & facta eſt Lux; *
*aidelicet Ignis natura.
Non enim ſolummodo is ignis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index