Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (336) of 530 > >|
358336M. VITR VVII POLL. cul ab Euripidis Poëtæ ſepulcro, duo riui confluunt, alter ſaluberrimi pot{us}, alter
mortiferi.
Vitruuium verò ipſum hîc in cunctis manu ſcriptis impreßis\’ codicib{us}
mancum decurtatum\’ inueni.
Nam qua parte eſſet riu{us}, ad quem viatores bo-
nitate aquæ capti prandere ſolerent, non legitur.
Quin & Plini{us}, à quo emendan-
di auxilium potuit ſperari, tacuit, &
reliqui geographi non meminerunt. Athenis
inane quidem Euripidis monstrari ſepulcrum, apud Pauſaniam in Atticis memini
legere.
Sepultum enim eum in Macedonia fuiſſe, cum Archelaum regem adiſſet,
idem memorat.
Hæc autem aqua, ςυγὸς ***{δι}ωρ nominatur. ] De Styge hac Plini{us}
lib.
II. cap. CIII. in hæc verba tradit. Iuxta Nonacrim Arcadiæ Styx nec odore
differens, nec colore, epota illico necat.
& lib. XXXI. cap. II. In Arcadia verò eſt
Styx pal{us} apud inferos, cui{us} meminerunt Homer{us} Iliados VIII. Lycophron in
Alexandra, vt ſuperioris etiam Iſaaci{us} Tɀetɀes ei{us} enarrator, Vergil.
Aeneid.
VII. Heſiod{us} in Theogonia, Didym{us} Homeri interpres Iliad XIX. Vibi{us} Se-
quester, &
aly. Aqua hæc tincta erat lapideſcente ſucco, vt ex rei natura
conijcim{us}.
Conſeruare autem eam, & continere nihilaliud poteſt, niſi
mulina vngula.
] Id refert Plini{us} lib. XXX. cap. vltimo, Vngul{as}, ait, tantum
mularum repert{as}, neque aliam vllam materiam, quæ non perroderetur à veneno
Stygis aquæ, cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, memoria di-
gnum eſt, magna Aristotelis infamia excogitatum.
Quod autem Vitruui{us}, &
eum ſequut{us} Plini{us} dicunt non niſi in mulæ vngula ferri poſſe, Iustin{us} lib.
XVII. ſeu Trog{us}, ſcribit equi, vti & Pauſani{as} in Arcadicis. Curti{us} verò lib.
X.
dum iumenti ait, in medium relinquit. Plutarch{us} in Alexandri vita, & lib.
πε{ρὶ} {του} πρώγου Ψυχρ{οῦ} aſini Vngulam dicit, Aelian{us} aſinorum Scythicorum
cornua.
Item alpibus in Crobiregno. ] Magn{us} eſt hoc loco exemplarium con-
ſenſ{us}.
Ipſis tamen vel inuitis, pro Crobi ſcribo Cotti. Is fuit ab Augusto Cæſare in
amicitiam recept{us}, teste Marcellino Ammiano, libro XV.
à quo dictæ alpes Cottiæ,
quib{us} hodie Cineſio monti nomen eſt.
Agrum Cotti Strabo libro quarto in Ligu-
rib{us} constituit:
& Plini{us} libro tertio cap. XX. ciuitates Cottian{as} duodecim
fuiſſe testatur.
Item ſunt nonnullæ acidæ venæ fontium, vti Lynceſto] Lyn-
ceſtis vocatur Plinio lib.
II. cap. CIII. Lyncestis (inquit) aqua, quæ vocatur Aci-
dula, vini modo temulentos facit.
Vibi{us} Sequeſter Lyceſum nominat, dicit\’ eſſe
Thraciæ fluuium.
Ouidi{us} Metamorph. vltimo meminit,
Huic fluit effectu diſpar Lyncesti{us} amnis:
Quem quicunque parum moderato gutture traxit,
Haud aliter titubat, quàm ſi mera vina bibiſſet.

Eadem vis traditur ab Oribaſio ex Ruffo lib.
V. cap. IIII. \’δν λιγυςικπ, niſi codex
menda non caret.
Et fortaßis loc{us} intelligend{us} de fonte, quem quidam apud Li-
gures facere temulentos ſcribit.
Aqua etiamnum in Campania (quæ hodie terra
laboris dicitur) inter Vulturnum &
Cum{as} ſcatet in ipſis Linterni Cn. Scipionis
Africani villæ, atque adeò ſepulcri ruinis, quæ epota facit temulentos.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index