Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
< >
page |< < (24) of 672 > >|
Mauroc. Cum itaque diſſimiles eſſe naturas neceſſe ſit, diſſimili-
bus
quoque proprietatibus affectas eſſe oportet.
Inter has verò
Qualitates
, earum ratio primùm habenda eſt, quæ naturas ipſas
ſimplices
ita commiſcent, vt vnam efficiant ex pluribus:
hinc iu-
re
optimo Qualitatibus Primis nomen factum eſt;
quia cum vni-
uerſim
natura priùs conſlata, quàm operandi vi ac poteſtate præ-
dita
intelligatur, pariter in Elementis qualitates antè ſpectandæ
ſunt
, quarumope mixtum concreſcit, quàm quæ agendi faculta-
tem
tribuunt.
verò: Secundæ Qualitates dicuntur, non ſanè
quia
à Primis illis efficiantur, aut ab ijs ortum habeant, quatenus
Primæ
ſunt;
ſed quia Naturarum, quæ Elementa ſunt, commiſtio-
nem
conſequuntur.
Quoniam autem in Elementis, ob idipſum
quia
Elementa ſunt, ſola vis coëundi mutuam ſocietatem atten-
denda
eſt, idcirco non niſi Primæ illæ Qualitates ad Elementi no-
tionem
ſpectare cenſentur, quamuis natura ipſa ſimplex, quæ ele-
mentum
eſt, proprietatibus alijs non careat.
Et quia ſieri poteſt, vt
natura
aliqua ſimplex, cęteris proprietatibus ſeruatis, ita Qualitatis
Primæ
iacturam grauem ſubeat, vt, quod ad vnam ſpeciem compo-
nendam
attinet, contrariè affecta ſit;
elementi ratio commutari
poteſt
, quin ipſa natura nouam induat formam:
ſic liquor in va-
porem
ſolutus abire in auras dic itur, cum tamen ex eo, quod rur-
ſus
concreſcit, natura illa non interijſſe deprehendatur:
neque
enim
aliam reddunt aquam nubes, niſi quam tellus exha-
lauit
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index