Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (24) of 672 > >|
3624Diſſertatio Secunda. ſolutè dicitur, ſed comparatè ad id, quod diſſimilibus rebus miſce-
tur, &
temperatur.
Gradon. Hæc videtur ſincera elementi notio, quod plures natu-
ræ ſimplices atque diſſimiles in corporis alicuius (quod propterea
Mixtum dicitur) conſtitutionem conueniant, neque enim homo-
geneæ particulæ elementa propriè ſunt Magnitudinis, quam con-
ſtituunt, licet eius partes ſint;
Elementa ſiquidem ad Mixtum re-
ſeruntur, Partes ad Totum.
Mauroc. Cum itaque diſſimiles eſſe naturas neceſſe ſit, diſſimili-
bus quoque proprietatibus affectas eſſe oportet.
Inter has verò
Qualitates, earum ratio primùm habenda eſt, quæ naturas ipſas
ſimplices ita commiſcent, vt vnam efficiant ex pluribus:
hinc iu-
re optimo Qualitatibus Primis nomen factum eſt;
quia cum vni-
uerſim natura priùs conſlata, quàm operandi vi ac poteſtate præ-
dita intelligatur, eæ pariter in Elementis qualitates antè ſpectandæ
ſunt, quarumope mixtum concreſcit, quàm quæ agendi faculta-
tem tribuunt.
Hæ verò: Secundæ Qualitates dicuntur, non ſanè
quia à Primis illis efficiantur, aut ab ijs ortum habeant, quatenus
Primæ ſunt;
ſed quia Naturarum, quæ Elementa ſunt, commiſtio-
nem conſequuntur.
Quoniam autem in Elementis, ob idipſum
quia Elementa ſunt, ſola vis coëundi mutuam ſocietatem atten-
denda eſt, idcirco non niſi Primæ illæ Qualitates ad Elementi no-
tionem ſpectare cenſentur, quamuis natura ipſa ſimplex, quæ ele-
mentum eſt, proprietatibus alijs non careat.
Et quia ſieri poteſt, vt
natura aliqua ſimplex, cęteris proprietatibus ſeruatis, ita Qualitatis
Primæ iacturam grauem ſubeat, vt, quod ad vnam ſpeciem compo-
nendam attinet, contrariè affecta ſit;
elementi ratio commutari
poteſt, quin ipſa natura nouam induat formam:
ſic liquor in va-
porem ſolutus abire in auras dic itur, cum tamen ex eo, quod rur-
ſus concreſcit, natura illa non interijſſe deprehendatur:
neque
enim aliam reddunt aquam nubes, niſi quam tellus exha-
lauit.
Porrò Elementis inter ſe comparatis ad mixtam naturam com-
ponendam, ſingula dupliciter conſideranda ſunt, &
quod ſuâ vi
permiſcent cœtera, &
quòd à cœteris permiſcentnr. Hinc Quali-
tates Primæ in Philoſophorum ſcholis aliæ Actiuæ, Paſſiuæ aliæ
vocantur.
Et quidem Elementa vnam in ſpeciem temperanda ita
ad tenue elimentur, ac inter ſe confundantur, oportet, vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index