Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (XXIV) of 389 > >|
36XXIV a repulſivis ad attractivas, quam pro curva, quæ
nuſquam axem ſecans attractiones ſolas, vel ſolas
pro diſtantiis omnibus repulſiones exhibeat:
ſed
vires repulſivas, &
multiplicitatem tranſituum eſſe
poſitive probatam, &
deductam totam curvæ for-
mam, quam itidem oſtendo, non eſſe ex arcubus
natura diverſis temere coaleſcentem, ſed omnino
ſimplicem, atque eam ipſam ſimplicitatem in Sup-
plementis evidentiſſime demonſtro, exhibens me-
thodum, qua deveniri poſſit ad æquationem ejuſ-
modi curvæ ſimplicem, &
uniformem; licet, ut
hic oſtendo, ipſa illa lex virium poſſit mente re-
ſolvi in plures, quæ per plures curvas exponantur,
a quibus tamen omnibus illa reapſe unica lex,
per unicam illam continuam, &
in ſe ſimplicem
curvam componatur.
A num. 121 refello, quæ objici poſſunt a lege gra-
11121 vitatis decreſcentis in ratione reciproca duplicata
diſtantiarum, quæ nimirum in minimis diſtantiis at-
tractionem requirit creſcentem in infinitum.
Oſten-
do autem, ipſam non eſſe uſpiam accurate in ejuſ-
modi ratione, niſi imaginarias reſolutiones exhibea-
mus;
nec vero ex Aſtronomia deduci ejuſmodi le-
gem prorſus accurate ſervatam in ipſis Planetarum,
&
Cometarum diſtantiis, ſed ad ſummum ita pro-
xime, ut differentia ab ea lege ſit perquam exi-
22124 gua:
ac a num. 124 expendo argumentum, quod
pro ejuſmodi lege deſumi poſſit ex eo, quod cui-
piam viſa ſit omnium optima, &
idcirco electa
ab Auctore Naturæ, ubi ipſum Optimiſmi prin-
cipium ad trutinam revoco, ac excludo, &
vero
illud etiam evinco, non eſſe, cur omnium opti-
ma ejuſmodi lex cenſeatur:
in Supplementis vero
oſtendo, ad quæ potius abſurda deducet ejuſmodi
lex, &
vero etiam leges aliæ plures attractionis,
quæ imminutis in infinitum diſtantiis excreſcat in
infinitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index