Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of figures

< >
< >
page |< < (256) of 434 > >|
362256MACHINARUM
Pyxis plumbum, & oleum continens eidem Cruci anne-
ctitur, ad latera, &
fundum incluſa; ut autem ventus a Libel-
la arceatur, cava crux L planæ ligneæ cruci cum duobus
aut tribus hamis annectitur, adeo ut integra tum conficiatur
pyxis.
Ut uſui libella accommodetur, ac rectificetur, ut dictum
ſuſpenditur, plumbo non infernè annexo, &
in quoddam
diſtans objectum collineatur, attendendo ad punctum quod
Horizontale filum obtegit, filum enim diſtincte, ut obje-
ctum ipſum obſervari poteſt.
Deinde plumbum addatur, id
eſt annulo inferiori jungatur, ſi tum Horizontale filum eidem
objecti puncto reſpondeat, conſtabit crucis centrum gravita-
tis exacte dari in recta linea quæ duo ſuſpenſionis puncta
conjungit, id eſt quæ tranſit per puncta quibus fila brachiis
annectuntur.
Hæc eſt primaria requiſita præparatio: verum
ſi hoc minime reperitur, res facilè perficitur ope annuli I,
obſervando, annulum vitrum objectivum verſus promoveri
debere, ſi Teleſcopium declinat, dum pondus annexum
eſt;
contra retrahi debere, ſi Teleſcopium poſt annexum
pondus elevetur.
Ubi ergo ita conſtituta eſt Machina, ut ad idem punctum
appenſo &
ſublato pondere viſum dirigamus, invertenda eſt,
ſuſpendendo eam ex annulo inferiori, &
plumbum brachio
alteri annectendo;
quia citius motum ſiſtere jubet, & quia
hoc ad reliqua quæ ſuperſunt perficienda plurimum conducit.
Quod ſi tunc filum in Teleſcopio, uti antea collineando,
punctum idem ac in præcedenti obſervatione obtegat, pun-
ctum hoc in eodem plano Horizontali cum centro tubi Te-
leſcopii exiſtere certiffimum eſt, quemadmodum demonſtra-
bitur.
Verum ſi filum punctum idem collimando non obtegat,
elevando &
declinando filum, opecochleæ huic uſui adapta-
tæ, eo poterit reduci, elevando nempe filum ſi ad punctum
magis elevatum viſus dirigatur, &
contra, Teleſcopium
poſt ſingulas fili mutationes invertendo.
His peractis Inſtrumentum perfecte erit rectificatum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index